Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 456
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0062
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
456 DE IAC. WIMPHE LINGO.

„ gens , non potui huic eiusdem auspicio inuitatus non subnefte-
„ re peregrinationes binas Iacobi Marchionis Badensis , Illustris
„ Christoferi moecenatis tui primogeniti, quas ad Sanftilsimum
„ Innocentium Papam. VIII- non sine magna familiae suae glo-
„ ria expediuit : quam Aeneas , quamquam etiam alias, hanc
„ tamen praecipuis laudum ornamentis accumulat. Nec id spe-
„ ro ingratum fore iilustri tuo principi, cum aeterno decori
,, toti prosapiae Badensi futurum persuasum habeam. Etenim
,, praeter diuturni itineris fatigationem quis vnquam Germano-
,, rum principum, tanta humanitate, tanta industria, tantoque
„ sermonis ornatu summum pontificem salutasse perhibetur ?
„ Quis iuquam tanta benignitate Cardinalium coetum adiis-
,, se , ac omnium in se animos direxisse legitur ? Accedit ad
„ hoc commodum, quod ex historiis, si publicatae fuerint, non
„ pauci adipilci poterunt. Has igitur, Vehe humanissime, gra-
,, ta manu excipe, foue, ac amplestere. Has inquam domus
„ Badensis ( cui consilio ac prudentia haud parum prodesse
„ poteris ) perpetuum decus ac ornamentum. Et bene vale,
„ Guida/nqne tuum vel inter postremos tuorum colloca, Ar-
,, gentorati XX1III-Kal Maias. Anno Sesquimiliesimo XV- ,,

De duobus falfariis Romae sub Innocentio VIII. combustis
historiam conscripsit idem lo. Militer, Marchionis Badensis in iti-
nere Romano dux & consiliorum austor. Falsarii fuerunt Fran-
ciscus de Forliuio presbyter , canonicus , cauiarumque in vrbe
sollicitator , & Dominicus de Viterbio, clericus, primam nastus
tonsuram, coniugatus, & apostolicarum litterarum scriptor. Hi
per aquam arte confeftam, litteras ex bullis apostolicis legiti-
me scriptis, & sigillo, signaturisque roboratis, vel in toto vel ex
parte aboleuerant. Illis ergo deletis, alias adulterinas litteras,
fiftasque bullas inscripserunt. Materia subsiitutarum litterarum
suit : vt per eas clericis in sacris constitutis indultum constaret ,
qui vxores ducere possent: de esu carnium diebus ab ecclesia pro-
hibitis: de vnioue , separatione, incorporationeque ecclesiarum :
de pluralitate beneficiorum, aliisque multis & diu er sis casibus,

de
loading ...