Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 466
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0072
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHSLINGO.

466

exarauit, atque subiecit, Fidem serua , memor eorum, quae
,, mihi läepe spopondisti, te primum a blasphemia & adbibi-
,, tione , caeterisque grauibus vitiis ( vti vere nobilem decet )
„ deinde a bellis externorum regum temperaturum. Quid enim
„ tibi, & furori, aut superbiae regum : vt propter eos, aut turpem
„ quaestum, corpus tuum vulneribus, & animam aeternae per-
j, ditioni tradas, inque innocentes, Christianos nunquam antea
,, visos , qui tibi nihil vnquam iafturae attulerunt ( pauperes
„ inquam, qui suo labore ipsis etiam regibus e terra vinum &
,, cererem proferunt ) grasseris, eos iugules , eorum tuguria suc-
,, cendas, altilia, & pecora deuores , vinum absorbeas , resque
„ caeteras vsui liberorum, & soluendis principum tributis, sacer-
„ dotumque & ciuium obuentionibus necessarias rapina vel fur-
,, to depopuleris: veluti hac aestate in Alsatia miserandis agri-
„ colis & coenobitis, piisque sacerdotious, vni praecipue decano
,, in rure, proh pudor, a semicaligatis laborem fugientibus, nec
s, hostibus quidem, lamentabiliter euenit, du£hi decoftorum ? A
,, bellis te abstrahat obsecro vel adagium hoc Roterodami, duU
„ ce bellum inexperto , omnium denique virtutum accipe exem-
„ plar non solum ab honestissimis parentibus tuis , verum etiam
ab integerrimo sapientislimoque proauunculo tuo fhrißophoro
,, Vienheniio Bgsiliensuim antistite, patrono,& refugio meo singu-
,, lari. Et vale, bonas literas, praecipue Ciceronis, diui Hie-
„ ronymi, nostrique Roterodami nunquam aspernaturus, nec a
,, sacris litteris te abstrahat nobilitas. Nam & illarum profes-
,, sor fuit doftissimus Philippus de Ratfamhaufen aeque nobilis,
,, episcopus quondam Eustetensis : datae Argent. Kalend. Iulii.
s, Anno ChristiXVI. post M. CCCCC. „

§1. NYCHOLAI DÜNCKELSPÜHEL traCtatUS hoC

volumine contenti:

I. De dilestione Dei & proximi,

II. De praeceptis decalogi.

III. De oratione Dominica.

IV. De tribus partibus poenitentiae.

V. De
loading ...