Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 475
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0081
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO.

475

„ uatus molestiis ) inter legendum forte reperi , qua viuentem
„ adhuc Caelarem iudicat : quam ego supprimere nolui.

Scilicet vltima femper

,, Expetfanda dies homini eft , dicique beatus
„ Einte obitum nemo , fupremaque funera debet.
s. Alias huius enchiridii appendices tu in triumphatorem , seli-
„ cem , patrem patriae Caes. Maximil. eodem vi ltu lege, lesta
„ spero placitum iri. Pauxillum scholiorum adiuuxi , vt car-
„ men id lucernam olens , tibi elucidatius read'5 etur , quum
,, tibi Graeca non admodum sit lingua samiliaris , neque nili
,, meliore sydere natis placeat. Vale , & D. Iacobo Fillingero
,, ( dum fuerit integrum ) me commendes. Ex Argentorato
,, Kaiendis Maii. Anno Christian. MDXIX. „

Duae autem sunt epistolae, lo. Keiserspergii , & lac. Witu-
phelingii theologorum praestantisiimorum , quae libello huic in-
sertae extanf. “ lo. Geyler de Keiser speig , ecclesiae Argentin.
„ a concionibus sacris , D. lac. Vuimphelingo theologo, S. P-D.
,, In Constantia dies XI. mansi , vt recepto nuntio a Regia ma-
„ iessate, intelligere possem, quo ad eam diuertere deberem. In-
terea Argentinam nuntium miserat cum quinquaginta florenis,
,, qui me non reperit, mihi autem significauit, vt mox e Con-
„ stantia in fauces Alpium luliarum , quod nostra lingua Fies-
„ sen appellatur, me reciperem. Quo dum venissem seria se-
3, eunda ante Magdalenae, die ipsa Magdalenae rex in ecclesia S.
„ Magni, vbi diuina audierat, me acclamauit, vbi essem. Ego
„ autem in cella eius monasterii delitescebam. Vocatus ergo
,, ante fores ecclesiae me salutauit, & excepit , & vt patientiam
„ haberem , voluit. Itaque crastina Magdalenae , dominica scili-
„ cet, post prandium me vocauit, & ita samiliariter confiden-
„ terque mihi soli cum solo cor suum aperuit , ita vt ipse mi-
„ rarer, quod homini ignoto, cum quo nullos vnquam sermo-
„ nes, neque familiaritatem miscuerat, tantum confideret. Pla-
,, ne omnem maiestatem seposuit. Et quum aliquando byrre-
„ tum de capite ob refrigerium , quia aestus erat , ponerem ’
H h 3 „ pu-
loading ...