Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 478
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0084
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIM PH E LIN GO.

478

dimus autem plerasque omnes ) haud extet : vnacum ea , ad
quam se referre videtur, *) hoc loco integram addusturi sumus:
Erafmi Roterod. responsio est sequens : “ D. Erasmus Rotero-
,, damus lacobo Fuimpheüngio suo salutem dicit. Viuimus,
,, valemus, tui meminimus, te amamus omnes , & si tuo fiat
„ commodo, aduentum quoque tuum expectamus. Nouum te-
,, stamentum iam ad ad metam properat, Hieronymus belle pro-
,, cedit. Demiror iudicium Sapidi, luro, quisquis is fuit, qui
„ hoc illi persuasit , nihil illo ineptius. Malim hemistichiuin
„ Mantuani, quam treis Marullicas myriadas. Cura, vt reuale-
„ scas, & podagram vna cum scabie profligas. Scripseram Ab-
,, bati Folsio , verum epistola periit, nescio cuius culpa, Scri-

,, psi >

*) Vid. Erafmi Roterodam. Oper. omn. T. III. P. post. coi.
1550. epist. 46. “ lacobus IFimphelingus Domino Eraf-

„ mo S. Viui ne adhuc , an vita funsti lunt, aut inter
,, martiales & feroces inhumanitatem quandam contraxe-
„ runt dominus Erasmus Roterodamus, loan. Oecolampa-
,, dius , Beatus Rhenanus : vt tanto tempore nihil ami-
„ cissimis scribant, renuntient, ngnificent de slatu, de va-
,, Jetudine , de reditu , de fine operum Hieronymianorum ?
,, Ego sane vlcerum plenissirnus , podagram incidi , quae
„ si non errasset, pauperem enim obruit, quae morbus di-
y, uitum esse fertur, iam pridem me Basilea vidisset: mu-
,, lam enim cum samulo misit ad me praesui Basiliensis.
„ Sed proh dolor, neque equitare, nec domum egredi pos-
„ sum , tantis doloribus dies atque noftes afficior. In ca-
,, talogo Archiepiscoporum Moguntinorum r quem interim
„ collegi, a) D. Erasmi Rot. honestissimam feci mentio-
„ nem. Oecolanipadium 1'pero huc ad Selestadium rediturum,
„ vt secum adducat , quae illi traditurus sum ad max.
,, amicos meos Heidelbergae perferenda. Beatum Rhena-
y, nam praestolatur grandaeuus pater, desiderii plenus. Orn-
„ neis vos tres valere peropto. Ex Seiesladio 15. Ianua-
„ rii anno 1516- ,,

a) Quem tamen editum fuisse, haud affirmauerim. Ger-lo.Fof-
sias de hist. Lat. L-11I- c. 10. ex lac. Splegelio , & lof. Sim*
Iero laudat quidem eiusdem vitam Dietheri archiepiscopi Mo-
guntini : sed , dum neque locum , neque annum editionis
commemorat , palam fecit omnibus, nihil eiusmodi abs se
visum vnquam fuisse.
loading ...