Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 482
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0088
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
482 DE IAC. WIMPHELINGO.

„ erga te obseruantiae quantulumcunque monumentum inter-
„ mittere volui. Monitiones ad diuum Maximilianum vel ut
,, non insalubres , quo munusculum grandesceret, adieci, quae
,, te dormitantem non excitarent, sed currentem , vt aiunt,
,, incitarent. Iam vale , & Spiegellii tui memor viue in corona
», eruditorum, quos das largiter epulis tuis accumbere, Peu-
„ tingeri, Stabil, Ritii, Rorarii, Sbrulii. Opto & tuam fortu-
,, nam & gentis aBergis totius quam florentissimam permanere:
,, cuius virtutes insigniter insignes efsecit magnus ille Erafmus
*, Roterodamus. Ex aedibus nostris Selestadii die 15. Maii.
„ M. D. XX. „

Quum Maximitianus /. Imp. consilio & hortatione ordinum
Imperii alliditis, & adhuc inauditis Germanorum aduersus curiam
Romanam querelis ac grananiinibus finem impoliturus, fantiio-
nem Gallorum pragmaticam *) pro fundo ponere , atque vna
cum illa Germanorum Albertina magis sein per ac magis stabi-
lire conaretur ; id potissimum negotii lac. IVimphelingio, theolo-
gorum tum temporis facile principi, & de vniuersa Germania
iam alias praeclare merito, demandauit : vt compendium ali-
quod

*) Patres concilii Basil. Eugenio IV. P. synodum istam trans-
ferre primum alio, deinde etiam dissoluere adniluro , de-
creta sua GallLae, Germaniaeque regibus obtulerunt consir-
manda , vitroque assumenda. Carolus VII. Gailiarum rex,
habito apud Bituriges solemni procerum, antistitum , alio-
rumque doftilsimorum hominum conuentu 1438- ad consir-
manda synodi Basileensis decreta, memorabilem illam con-
stitutionem edidit, quam fanitionem pragmaticam a) vulgo
vocant scriptores. Sed & Germania porro concilii Basi-
leensis decreta suscepit lubenter , seruato tamen vtrinque
temperamento, & aequa rerum moderatione. Acceptio haec
quomodo sub Alberto II. rege Moguntiae 1439. XXVI.
Martii ( praesentibus etiam tum Cardinale sansti Petri ad
vincula, tum legatis regis Francorum , & regis Caitellae ,
& ducis Mediolanensis ) ab oratoribus regis , archi - & epi-
scoporum, statuumque Imperii suis cum limitibus fafta sit,
narrant Od. Raynaldus ad an. 14-39- n. 19. Claud. Fleu-
ry hist. eccl. T. XXII. h. a. n. 51. seqq. aliique : ipsum ve-
ro
loading ...