Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 495
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0101
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE AC. WIMPHE LINGO. 495

Additio ad prooemium Pragmaticae.

Vt ad oculum haec omnia vera esse , demonstretur, discer-
nant boni & aequi indices ( qui saltem diligenter considerarunt)
si non floreat diligentior diuinus cultus , ordinatior cantus,
si non fiant pauciores in choro confusiones , si non sint mino-
res fastiones, minores lites , minor pecuniarum effusio , mi-
nora offendicula seu scandala , minor concubinarum pompa &
luxus in illis collegiis & ecclesiis, ad quae per gratias aposto-
licas non patet aditus. Exemplum sumatur de ecclesia paro-
chiali Friburgensi, *) de collegio Badensi , Heidelbergenii , &
Nouae ciuitatis Spirensis dioecesis , vbi licet parua sint colle-
gia , mediocresque praebendae, quasdam tamen alias , quas in-
satiabiles Curtisani occupare , & in quibus post crebras lites,
patrimoniorumque dissipationes, praebendas pinguiores posTidere
possunt, in omnibus diuinis officiis , in omni ecclesiassica disci-
plina, & in personarum concordia, pace, & tranquillitate ex-
cellere videntur. Ignoscant mihi multi optimi sacerdotes , qui
& in cathedralibus & in collegiatis deuote Deo seruiunt , qui-
bus contentiones, lites, leuitates, euagationes, confabulaiiones,
& caeterae disisolutiones admodum displicent. Exemplum de-
nique sumatur ab ecclesiis parochialibus, ad quas gratiae aposto-
licae sese non extendunt, quibus de idoneo reftore seu cura-
to citius prouidetur, quam his, quae sub gratiis cadunt. Quippe
quae interdum propter diuersos collitigantes , variasque ipso-
rnm astutias , ad biennium aut triennium, certo & idoneo pasto-
re caruerunt , & cum vix tandem aliquis curtisanorum vistor
aliorum in parochia aliqua vtcunque euaserit, vel in ea non re-
sidet, vel si residet, non praedicat , nec cancellos ascendit , vt
saltem pro summo pontifice , proque sacrosanfta ecclesia Roma-
na , proque Caesarea Maiestate , aut contra Tureas , ad Deum
perces a populo fieri exhortetur. Non sic contingit de ecclesiis
parochialibus , ad quas Curtisani seu curiales per gratias Aposto-

I i 5

licas

) Vid. tamen in anale[s. ac ad. Fyiburg. p. 58* seqq.
loading ...