Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 500
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0106
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
5oo

DE 1 AC. WIMPHELINGO.

suo iure patronatus. Audiatur Reuerendus JEpiscopus Baiiliensis
Chriflophorus, & Erajmus ad lacum, vulgo. Zu dem Vmjer ,
& i) quidam Curialis conatus est , praeclarae vrbi Nurember-
gensi auserre collationem duarum parochiarum siue praepositura-
rum , & transserre in reuerendum Episcopum Bambergensem,
vt ammodo sub gratiis caderent apostolicis , sicque pro se aut
suis , ex Roma impetraret, quod ex Nuremberga desperabat. 2)
Ex eius ore ego ipse 3) audiui, sed mors hominem ista moli-
entem diuino nutu intercepit.

Curtisani etiam quidam nuper conati suut, preces sirppri-
mere regales 4) , quibus & pertinacissime restiterunt non abs-
que contemptu Caesareae tuae sMaiestatis , ne dicam ignominia
quadam Germanicae nationis, ac si propter quaertum tempora-
lem , commodumque priuatum non erubescerent propriae pa-
triae ( quam omnes naturaliter amant) esse proditores.

Curtisani nonnulli inexplebili auaritia sua praestant ( vt ve-
reor ) occasionem, vt laici a nonorum beneficiorum fundatione,
aetate nostra plurimum retrahantur. Quis enim vir prudens pa-
trimonium suum clero dicare volet, timens, haeredes aut po-
sreros suos iure patronatus & collationis (quod ipsa dotatio tri-
buit) non solum priuandos, sed etiam pistores, aut coquos, aut
alios indoftissimos 5) de suis bonis in luxu & otio esse fouen-
dos : praecipue cum nec psallere , nec sacrificare norint , aut
nolint? Quod si populares interdum pro clero saeculari annuos
redditus instituunt , sola fundant stipendia, vel ( vti vocant)
ossicia , non autem sacerdotia , in quibus aliquis inuestiatur,
timentes illa quocunque euentu , vel obitu possessorum in Vr-
be aut Italia venire in manus eorum , qui (cum bona venia )
perspicaciores habent oculos, ad aurum in absentia percipien-
dum , quam ad rem diuinam. Quod si mi/sis in fundatione in-

stitu-

i) Abess. 2) Add. se obtenturum. 3) Add. haec. 4) Add.
inde iam ab antiquisfimis temporibus per praedecessores
tuos interponere solitas. 5) Add. vel concubinarios, aii-
osque id genus infames.
loading ...