Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 502
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0108
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE I AC. WIMPHELINGO.

502

religiosos cucullatos (quibus heu sacilis patet ad suggestum ascen-
sus ) reprehensionem aut admonitionem afserre, timentes forsi-
tan, magnos sibi in ieiunio pisces subtrahi, aut suos conserua-
tores Apostolicos, & aduocatos, quorum in litibus ( ad quas eos
pronos Capnion 1) expertus est) opera nonnunquam vtuntur,
offensum iri. Veritas enim odium parit. Id quod quidam men-
dicans ex ordine eorum , quos Magistros nostros vocant , nu-
per reiecto omni pudore insinuabat: cui cum haec Christi verba
paterne inculcarem , Nolite timere eos , qui pojjunt corpus occi-
dere , quodque concionatores euangelici pro veritate morti ex-
ponere sese deberent, subsannando clamitabat: hoc faciat caca-
daemon vice mea. 0 hypocrisim , o assentationem Chrillo inimi-
cam , & magnatum seduftricem !

Curtisani quandoque a proximis sanftislimi domini nostri Pa-
pae familiaribus 2) iura gratiarum expetfatiuarum vtcunque
mendicasse, aut obtinuilse dicebantur , vt filios etiam illustrium
principum & comitum gratias habentes, a posseslione in patria
nostra expellerent,& visi sunt principum eleftorum silii nothis 3)
annuas praestitisse pensiones , quod ad pacem, mutuamque sa-
cerdotii & imperii concordiam minime deseruire videtur.

Curtisani quandoque praelatis, aut aliis infirmis, aut senio
consestis, qui supra triennium , immo ad decem aut viginti an-
nos praebendas vel sacerdotia rite, pacificeque possederunt, abs-
que omni caussa legitima lites mouent , in ius vocant 4), vt
ipsi in loca defunftorum mox surrogentur: sicque nedum patro-
ni collatione sua spoliantur, sed & hi sua spe destituuntur, qui
5) gratias apostolicas multo labore vel aere extraxerunt. Ex
multis vnus occurrit Michael Architetius, cognatus Cratoms
Vdenherjmii, qui, licet legitime tribus lustris sacerdotium Spi-

rense

i) Add. vt de me ipso hoc loco sileam. 2) Add. amicis ,
amicabus. 3) Add. lenonibus, meretricibus. 4) Add. &
quo dolo , qua arte , quibusque machinationibus nituntur.
5) Add. antea.
loading ...