Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 503
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0109
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
%

DE IAC. WIMPHELINGO, 5O3

rense possederit , timet tamen sibi ex hac gente negotium fie-
ri. 1)

Curtisani plerique raro etiam sui similes, qui per gratias
Apostolicas aut alioquin ad beneficia intrant, 2) quietos & pa-
cisicos manere sinunt , sed lites ipsis mouent, vt saltem ter-
reant , vtque beneficia quantumuis parua pensionibus grauentur;

& oriuntur saepe lites diuturnae , quibus pecuniae ex Germa-
nia transferuntur , & nonnunquam amicorum opes, qui clerico
litiganti ipsis coniunsto assistunt, exhauriuntur. Immo tanta ,
proh pudor , nonnunquam in deducendis litibus auri & argenti
summa profunditur , quanta tantum beneficium fundari po-
tu isset , pro quo certatum est ; saltem tanti redditus ad vitam
hominis comparari potuissent, quanti sunt prouentus sacerdotil
aut praebendae, pro qua litigatum est. De tam indigna patri-
moniorum profusione, pius quidam Carthusianus cognomento
Alantfe , lamentabilem ad Reuerendum Episcopum Basiliensem
dedit epistolam , cum frater eius Augujlinus litigando prope-
modum defecisset : nec ego crediderim tantam Reipublicae per-
niciem , tantamque impietatem optimos quosque magistratus,
Heluetiorum exemplo, si plene certiores redderentur, in dui-
tatibus suis esse toleraturos. 3)

Curtisani aliqui non erubescebant interdum in eodem tem-
plo duas occupare praebendas (saltem ad tempus ) etiam plu-
res Capellanias sub vno tefto , immo in omnibus collegiatis,
duabus aut tribus, & in ipsa quoque cathedrali ecclesiis in vna
& eadem ciuitate sitis , canonicatus & vicarias impudenter
vsurparunt, in maximum diuini cultus detrimentum , anima-
rumque suarum non mediocrem iafturam. Immo nonnulli prae-
bendis , parochiis , & pensionibus abundantissime prouisi affesta-
runt, & acceptarunt tenuissima & minutissima sacerdotia,vix treis
aut quatuor aureos nummos absentibus ipsis importantia , cum
K k risu

j) Add. Ita saepe Roma contra Romam excitatur. 2) Intra-
runt. 3) Add. 0 bona Germania , his tandem edofta ex-
emplis, quid ages inposterum !
loading ...