Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 510
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0116
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO.

510

saltem ibi quotidie frequentantes. Sicque perit hospitalitas 1),
truncantur eleemosynae 3) , damnum patitur respublica , quo-
niam sedecjm honesti clerici in sedecim loci, relidentes, maiorem
holpitalitatem , maiorem eleemosynam , maius commodum rei-
publicae, mechanicis, atque vicinis inserrent, quam solum quin-
que sedecim loca occupantes. Nec timeat auarus nummos, & au-
rum longe magis , quam Deum & Dei cultum amans, si (juguli
reliderent, non crescere indies truncum , vti vocant, aut quoti-
dianas distributiones, nili vt impius & infidelis vacillet, de ve-
ritate inquientis: Primum quaerite regnum Dei,& iußitiam eius,
& haec omna adiicientur vobis. Vbi enim ex sancta consuetu-
dine cunsti adesse coguntur, praesentias ipsas vel ex statutis, vel
ex testamentis , aut fidelium munisicentia, non minus augeri,
argumento lint Nemetenses,

Curtisani aliqui etiam in beneficiis maxime opulentis contra
cap. dolentes referimus de celebr. miß', rarissime sacrisicare liue
celebrare videntur , immo nonnulli eorum , neglectis omnibus
miliis, more laicorum semel in anno corpori Christi communi-
cant, vnde & quisque Romanus imperator totaque ecclesia Ca-
tholica , immo & summi pontifices ia&uram non mediocrem su-
stinent. In omni enim missae officio pro eorum salute peculia-
ris memoria fieri consueuit ; maximum vero missarum esse fru-
stum nemo ambigit vere Christianus, quem quisquis vitro impe-
dierit, & dominicae passionis repraesentandae suppressor, & diui-
ni indicii contemptor, immo Dei 0sor esse videtur : at qui lini-
tus suit in culpa, sapiens erit in poena. 3)

Curti-

l) Add. sed augetur prodigalitas. 3) Add. sed amplisican-
tur reditus. 3) Add. Vtinam Curtisani huiusmodi impro-
bi, causidici maleuoli , clerici impUdici & concubinarii,
sacerdotes indigni & irreformabiles tandem aliquando aut
corrigerentur, si fieri poslet, aut saltem dignitatibus eccle-
siasticis excluderentur ! Sed saepe iam surdo narraui fa-
bulam. a)

a) Praeclare Desid. Erasmus in epist. ad Reu. in Christo Pa-
trem ac D, D. Paulum Votfiuiv, religios. abbatem mona-

sterii >
loading ...