Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 512
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0118
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE I AC. 'WIMPHE LIN GO.

512

cohum Landeshergium nobilem & eruditum. Taceo Ioannem
Storckium & Ioannem Mannium, municipes meos , Romae diu
conuersatos , quibus conjicio perspestam integritatem, & inno-
centiam , metumque vulnerandae conscientiae, quo difficilius &
tardius sacerdotia nanciscerentur, obstitisse. i) Ex hac radice,
quod dosti, & praesertim theologi ab auaris impediuntur, forte
pauci nunc extant, qui ad regendas animarum curas & ad do-
cendos in cancellis populos apti süllt & idonei. Neque enim
sacile, qui mulis praefuerunt, crebroque per plateas cucurre-
runt, sacras aut pontisicias literas accurate versare, ac animo
imbibere, siue complecti potuerunt, vt Christi tandem Euange-
lium simplicibus agricolis ( quorum labore & sudore clerus &
proceres souentur) praedicare posfint. Nihil hic assero de theo-
logastris , qui vt Petrum Hispanum cum Tartareto, & quartum
Gabrielis vel audierunt vel leftitarunt , obiter sublimati insole-
scunt. 2)

Curtisani quidam neque nobiles, neque dofti, & si titulo do-
ftoratus glorientur 3) , non timent bullam execrabilis Ioannis
XXII. nec cap. de mult. de pvaebendis, nec cap. qui nonnulli,

de

1) Add. Taceo lac. Sturmium ingenio , eloquentia, & genere
nobilem, qui voluit aliquando in ecclesiasticorum haberi nu-
mero, sed cum videret, nulli aliter quam per sordes patere
aditum, subito mutauit sententiam. Taceo tandem Nicolaum
Gerbelimn iureconlultum,& in vtraque lingua dostissimum,qui
Argentorati & alibi amicorum vsus est opera , qui illi sa-
cerdotium impetrarent: sed nihil essecit primum : deinde
poenituit iplurn propoliti.

2) Add. Et vtinam dosti & piarum litterarum cultores vtri-
usque theologiae Christianae & legalis inprimis profeisores,
ac harum alumni philosophiae studiosi, post sudores supera-
tos & attenuatas patrimonii sui vires, possent consequi sacer-
dotia aeque, vt mulotribae, & ministri ad Tyberim. Sed
quid ad Tyberim ? Cum & apud nos proh dolor , gentili-
tii iuris sacerdotia ad deleftum fauoris, non virtutis aut me-
riti referantur. Quod quam calamitosum sit, & reipublicae
Christianae quam pestilens, nemo est bonorum , qui non
intelligat, qui non lugeat.

3) Add. sed immerito.
loading ...