Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 513
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0119
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO.

5H

de clericis refidentibus ; nec curant verba Pii II. , qui iic ad
Regem Franciae Ludouicum XI. scripsit : Viris doctis in vni-
uerfit at ibus litterarum ftudia feci antibus fubueniendum efse non
ignoramus , ab iis enim Catholica fides defenditur, & do [trinae
lumen propagatur ; nec attendunt, quod super eorum auaritia
nequaquam poslit dispensari, quam olim Franciscus Petrarcha
ad Vrbanum V. detestatus est. Audiuimus denique Innocentium
VIII. cuiusdam in sacerdotiis nimium opulenti ampliorem a se
attentatam rapacitatem ore proprio cohibuisse, quippe quum nec
rite promotus dostor , neque sanguine nobilis esset.

Curtisani quandoque non solum smgulares perlonas , quae in
vniuersitatibus bonas litteras didicere, sed etiam totas quarun-
dam vniuersitatum respublicas in beneficiis pro exaltatione fidei
incorporatis vexauerunt. Ni falior , Friburgenfe *) , Tubingen-
se, & Moguntinum gymnasia testimonium hic perhibere possent.

Curtisani, & si aliqui graduati, & iuris pontificii periti sunt,
vigilantius tamen videntur reuoluere materias praebendarum ,
dignitatem, reseruationum, & regularum cancellariae,similiumque
studiorum, quibus praebendae pro se & suis accumulantur, & the-
sauri Romani imperii in externas regiones transportantur l),nec
propriae patriae iasturam timent, modo eorum marsupia auro ,
domus pretiosa suppellestile , coquinae cupediis ex cumulo prae-
bendarum refarciantur. Taceo hic de libellis , replicis , & id
genus caeteris, nec Euangelio , nec iuslitiae maturius obtinen-
dae admodum consentaneis, (/. properandum C. de indic.) quae
minus coniugatos legum peritos dedecerent.

Sanclisiimi domini nostri Papae & Reuerendisfimorum patrum
Cardinalium aut aliorum familiares, quandoque pro seruitiis ne-
quaquam ad spiritualia ordinatis , sed ad prophana , vtpote vel
in poenu, coquina, pistrino , equorum carceribus, vel aucupio
exhibitis, in suorum laborum mercedem, beneficia a Germanis
principibus, aliisque deuotis maioribus longe in alium finem fun-
data

'•) Conf. Analett. Ac ad. Friburg. Rieg. i) Add. quam tra-
stare studia rerum diuinarum, S. literarum, vel SS. Patrum.
loading ...