Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 515
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0121
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO. 5 I 5

sufficiens consecuti, ad loca praebendarum reuersi, in eisque re-
sidentes, Deo & ecclesiae seruiunt, amicisque & pauperibus be-
nefaciunt, inanimo suo pleno contenti, nequaquam ex auari-
tia ad plura & pinguiora aspirantes. Quippe qui se sciunt pro-
pediem morituros, & credunt se villicationis suae domino Deo
rationem esse reddituros. Sunt & qui mihi libenter opem tu-
lissent (duo saltem praepositi) in iis quae mihi ipsi praeter om-
nem culpam in senesta, sub pilleolo, contigerunt, sicut & aliis
plerisque , qui itidem conquestionem fecerunt de astu eorum ,
qui Romam sanftam nunquam adiere , quos Curtisanos Ger-
manicos appellant. De quorum vita , & sinibus ( si Deus volet )
alio loco scripturi sumus. Tuum vero erit, Sacratilsime Caesar,
si per grauisfimas maximorum negotiorum occupationes , quae
in hanc insatiabilem & execrandam impietatem , animo Christia-
nillime concepisti, prosequi ipse forsitan non poteris, ea vt ad
Dei gloriam , ecclesiae vnitatem, Germaniaeque incrementum
foeliciter expleantur, caeteris Imperii Romani Principibus, prae-
cipue vero tuis clarilllmis Nepotibus Carolo & Ferdinando de-
mandare, vt & huiscemodi sy'cophantiae & technae Christi sa-
cerdotibus indecorae sopiantur, & onera grauaminaque Germa-
norum ( quorum aliqua mox subiiciemus ) accedente summi &
maximi Pontificis atque palloris consensu, & auftoritate, tolera-
biliora reddantur & leniora.

g6. Grauamina Germanicae Nationis cum reme-
diis & auisamentis ad Caesaream Maiestatem.

In fine: Ad incrementum Germaniae & Dei glo-
riam , Selestadii impressum in osficina Schureriana,
Sine an. 4to. (In Bibi. acad. Fribnrg. ) *)

Licet

*) Alia porro extat editio : “ 'auamina Germanicae natio-
„ nis ad Carolum electum Roim regem. Quibus addita est
,, oratio ad eundem in praesentatione decreti , vt aiunt ,
„ elettionis habita, cum eiusdem responsione. Item gra-
,, tiarum astio eiusdem regis ad eleftores. plpistola ad

„ eun-
loading ...