Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 528
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0134
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE I AC. WTMPHELINGO.

528

rum similium praebendarum ( quas progenitores tui in templo
Spirenst de suis erexerunt) ius patronatus habet. Quomodo au-
tem ab eo iure erga praebendam Argentinensem ( sorte propter
interregnum ) Romanorum Rex ceciderit , & ad praepositum
illic deuolutum sit , prorsus ignoro , hoc tamen multis persua-
sum est: Caesaream tuam Maiesiatem,ius illud patronatus a sum-
mo pontisice denuo in vtroque mense ex aequitate sacile consequi
posse , vt ammodo ad Dei laudem & ecclesiae decus, vir quis-
piam scientia & vitae honestate conspicuus , tuaeque maiestati
cognitus, non inutile quoddam bestiae aut coquinae mancipium,
sed neque leno, neque catamitus, liber & alienus a scientiis &
pietate eidem praeficeretur. Tuae enim maiestati , cunftisque
tuis in imperio Romano luccessoribus , mores & merita perso-
narum longe clarius, quam exteris gratiarum dispenlatoribus, po-
terunt esse manifesta. Sed & hoc quoque Deo gratissimum, ani-
mabus salutiferum , tuae autem maiestati in primis honorificum
visum est : si a sacrosancta sede apostolica de quorundam abu-
sibus erudienda, inuiolabili lege impetrares, ne deinceps quicun-
que vel natali obscurus, vel omnium bonarum literarum indocfis-
snnus, contra diuinam naturalemque legem, contraque sacratissi-
mos canones, duo aut tria sacerdotia sub vno testo , tres aut
quatuor praebendas aut canonicatus in diuersis collegiis intra
eadem Romani imperii moenia sitis , totidemque pingues paro-
chias, qualicunque dispensatione (ne dicam dilsipatione) a sum-
mis pontificibus esset consecuturus , cum tot canonicatuum aut
ecclesiarum parochialium quaelibet , alterius aut vtriusque iu-
ris sacraeue paginae licentiatum , immo dostorem honesto statu
nutrire posset, adeo vt singuli singulis essent contenti, & in ani-
mo tranquilli. Hac re vix aliquid Deo gratius , Germaniaeque
vtilius Maiestatem tuam arbitror efficere posse. Taceo, quod hoc
pafto pii adolescentes , qui in gymnasiis multo labore, bonarum-
que literarum amore , patrimonium suum expenderunt, parte
ecclesiastici stipendii nacta, cohaeredes in haereditate paterna ad
rerum publicarum augmentum releuare, Christoque seruire, &

pro
loading ...