Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 529
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0135
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
wnssximmmmi

m r. -HM3'-

DE IAC. WIMPHELINGO. 529

pro totius imperii ac imperatoris salute preces effundere posscnt.
Sic quoque per singulas ecclesias ministri instituerentur idonei,
sacrae paginae, sacrorumque canonum dofti, praebendas facilius
consequerentur , ac caeteri litteris virtutibusque praediti , ad
Christi patrimonium ascenderent , occasio desiderandae mortis
alienae tolleretur. Neque essent tot lites totque contentiones ,
cum magno rei familiaris per totam Germaniam detrimento, ne-
que essent tot fraudes , non vexarentur insontes ab eis, qui nihil*
mi si contendere, acceptare, inquietare , vexare, norunt, non qui-
bus proximum circumueniendi maior astutia , aut ad litigandum
facultas suppetit vberior, sub inuolutionibus praerogatiuarum ,
antelationum, regressuum,& laqueis instrumentorum a propriis
seruis scriptorum, tot fraudes, tot deceptiones permitterentur,
adolescentibus, qui litterarum studio, virtuosisque operibus in-
tendere deberent, non daretur ansa euagandi, nec per litium am-
fractus turbarentur. Non confunderetur ecclesiasticus ordo , non
lineretur vnus solus ad nullam rem Deo gratam , aut fidei no-
strae vtilem idoneus , turpiter occupare stalla & loca in omni-
bus ecclesiis, intra eandem imperii duitatem litis , sicque paro-
chiis per barbaros quandoque mercenarios prouisis, salubrius
per doftos consuleretur, nec diminueretur diuinus cultus, nec
animarum suffragia obmitterentur , non essent vacua stalla, non
cassarentur voluntates vltimae, minus perderentur litterae, mo-
numentaque beneficiorum , non periret hospitalitas, non eleemo-
synae , non domus & aedificia caetera ecclesiarum corruerent ,
non bona & praedia alienarentur, non essent tanta murmura &
odia vulgi in cunftos fere sacerdotes , propter paucos auarissi-
mos ac insatiabiles. Neque ego primus sum, cui tanta sacerdo-
tiorum multiplicandorum cupiditas stomachum monet. Nam &
Francifco Petrarchae, viro probatistimo haec impietas admodum
displicuit, qui nec expauit ad Vrbanum V. in modum sequen-
tem perscribere : Audiebam te ambitioni antiquae ( quae prio-
rum licentia in immenfum creuit ) sroenum ponere , & vt vno
aut pauci i pro dignitate virtutis aut /dentiae, benesiciis conten-

ta
loading ...