Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 532
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0138
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE 1AC. WIMPHELINGO.

532

tium & mutuum dantes , omnesque nundos , cursores , sollici-
tatores , notarios, procuratores, fideiussores & reliquos amicos
incidisse volumus , condignam pro tantis iniquitatibus & nostri
huiusmodi mandati contemptu poenam accepturos. Ex Oeni-
ponte. (An. 1510.)

Appendix. *)

Praemissis admonitionibus nedum Imperio , sed & ecclesiae
salutaribus, ac ad mutuam pacem & concordiam deseruientibus:
posset etiam inter alia multa adiungi, summusque pontifex certior
reddi, de lapsu & ruina domorum caeterorumque aedificiorum ad
ecclesias & sacerdotia pertinentium. Siquidem (exempli causa)
vnus supra triginta annos , ex parochia patriae nostrae summis
pontificibus haftenus deuotae, multa & magna emolumenta in ab-
senti & in portatis ( vt eorum verbis vtar) corrasit & absumpsit,
jiec tamen ad docendum populum suae curae creditum , cancel-
los vnquam ascendit, nec quicquam in domo egregium illic aedi-
ficauit. Argumento sunt, & publice testantur miserabilia trium
rei diuinae ministrorum cubicula, quae minimus fratricellus, aut
opilio forte aspernaretur. Sed neque praesentias aut distribu-
tiones quotidianas in asse aut dipondio auxit, nec anniuersari-
am saltem suiipsius memoriam instituit, nec ad bibliothecam tem-
pli parochialis minimum quidem libellum ex testamento legauit,
nec eleemosynam pro pauperibus fieri procurauit. Caeterum adiici
posset, quod vnus Curtisanus ineptus & barbarus ad psallendum
& ad sacrificandum non magis aptus, quam onager , immo asi-
nus, palam a suo notisiimo & amicissimo appellatus, in otio vi-
uens, plura vtcunque conquirere potest sacerdotia, quam eximie
doftus , ad rem diuinam , ad conciones , ad consultandum, sa-
crosanctamque ecclesiam Romanam rationabiliter defensandam ,
non mediocriter accomodatus.

Praeterea quod pistor, aut cocus, leno, aut nebulo, immo

( cum

*) Quae, nili vehementer fallor, nonnisi postea acceslisle, &
fortallis a lac. Spiegelio ex schedis Wimphelingianis desum-
ta esse videntur.
loading ...