Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 533
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0139
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO,

533

( cum venia ) catamitus opimas praebendas & parochias occu-
pans plus emolumenti ex Christi patrimonio absorbet, quam la-
boriosissimus & fidelissimus magnae parochiae cuiuspiam popu-
losae restor cum suis vigilantissimis adiutoribus, immo etiarn
capellanis, qui eosdem adiutores in ministrandis sacramentis ,
audiendisque consessionibus occupatissimos , in horis canonicis,
missis, & vigiliis cantandis adiuuant & releuant. Huiuscemodi
releuamen & adiutorium per sex capellanos in patria nostra per-
petuo continuandum sperarnus, postquam vnione safta ex benigni-
tate sacrosanstae sedis apostolicae ius capellanias istas conferen-
di in consules reipublicae nostrae in vtrisque mensibus transla-
tum est, qui nullis ammodo conserent nili eis, qui personaliter
relidentes , diuinum officium impleturi, & vltimis fundatorum
voluntatibus sunt satisfasturi. Multum quoque ad institutum Cae-
sareum conserre posse videtur Christianissima Reuerendissimi do-
mini Erhardi Leodiensis episcopi admonitio habita in conuentu
principum Augustano , Anno decimo ostauo post Millesimum &
quingentesimum.

87. In AVRELii PRVDENTii Clementis Caesar-
augustani V. C. de miraculis Christi hymnum ad omnes
horas iacobi Spiegel Selestadiensis interpretatio.
Cum gratia & priuilegio. *)

ln fine : Selestadii in aedibus Lazari Schurerii
an. 1520. fol. ( In Bibi. acad. Friburg.')

Dedica-

*) Memorabile est priuilegium Caesareum , quo Prudentianl
hymni editionem munitam fuisse constat: “ Maximilianus &c.
„ Cum inter alia, quae pro Romani imperii gloria & in-
,, cremento continue disponimus , studia bonarum artium
,, non extremum locum libi vindicant, quae sicuti meren-
,» tur, semper 1’ereno vultu complectimur, atque fouemus;
,, cupientes, vt omnia debito ordine circaea dirigantur ad
„ rectam & perfestam institutionem scire desiderantium. Et
,, cum intellexerimus non sine magna animi nostri displi-
,, centia , quod quidam chalcographorum illis ex auaritia

„ &
loading ...