Riegger, Joseph Anton Stephan von [Hrsg.]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776 [VD18 90369912]

Seite: 581
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/amoenitates_literariae_friburgenses1776a/0187
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
DE IAC. WIMPHELINGO.

Reg. Maieliati tuae gratificari possem , & mihi benlgnissime con-
cederetur , vt honorem ac splendorem nominis tui, Germaniae-
que nostrae defendere, & Francorum perfidiam proditoriam mani-
festare mihi liceat; plura sane iam haberem parata, & ad hunc
finem destinata, quae sine inora edi possent ad adulterinum raptum
istum a Francis commissum, in publico abs me castigandum,& gra-
uissimam hanc iniuriam vniuersae nationi Germanicae illatam
vindicandam. Deus opt. max. conseruet Reg. Maiestatern tuam
cum sacratisiimo clementislimoque Caesare nostro , genitore tuo,
patriae patre optumo. Ex Spira.

* *

„ *

Epistolium quoddam anonymi ad iac. wimphe-
jlingivm hucusque ineditum.

Amicorum optime! Carmina tua iuuestiua mihi placent ma-
iorem in modum. Fac, spargas, in vulgus. Tanta enim est
Francorum perfidia , tantaque temeritas , vt verbis vix expri-
mi queat. Audiant ergo Germani nostri IVimpselingum casti-
gantem. Audiant Germani pro Germaniae honore & decore ,
tanquam pro aris & focis fortissime pugnantem. Audiant vero
Gallo - Franci, gens versuta perfida, infamiam nominis sui
palam manifestari. Tu, mi Iacobe, vale, & animum vere Ger-
manum semper serua. Ex Heidelberga. *)

AD-

) Reliqua vero Wimphelingiana, vti epistolae, & oratio in
Carolum VIII. Franciae regem, quae inter analecta nostra
MSS. comparent, ab editis haud dilsentiunt.
loading ...