Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 13
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0022
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
VIXIT

DEO PRINCEPS PIUS.

Principis Elogium princeps est: esse pium.
Pietas a teneris Carolum docuit Magistra discipulum
Disciplinam Justorum \ scientiam San&orum
Timorem DEI, &Amorem.
Mirare pietatem in Principe, non vulgarem; sed eximiam.
Habitans in arduis, in confinibus solis posuit nidum Aquila excelsa.
Ambulavit coramDeo cum Abraham3recurrit adTabernaculum cumMoyfe,

Indubiis, periculis, adversis.
Inde sacer exarsit in oratione ignis, qui nunquam dixit: Sussicit.

Huic horas interdiu senas dabat, Davidis semulus,
Et ne numero inferior esset, ternas no£tu frequentius addidiL
Multum orans pro populo Dei, cum OniS,
Genu semper ssexo, corpore saepe prono, expansis non raro brachiis,
Deprehensus a suis erubuit, nonpietatem, sedfamam,
Lucemfugiens (quam alii quserunt) cum praclare faceret
Peccatorem se stitit S. Tribunali, Conviva Menfe assedit Eucharisticas

Raroexemplo, quovis odiduo,
Ternis assistens tum Missarum Sacrificiis, Ara ipse, & Hostia.
CHRISTO PATIENTIconfixus,ejusque Ss.CORDI intime conjundus,

Cor sacravit in sedem amoris, & officinam.
Sol Ecclypsin veram nunquam patitur.
C A R O L U S frequenter mortuus, in funere
Parentum, Fratrum, Sororum, Conjugum, Prolium, Nepotum,

VixitDEO, &Virtuti, seipsomajor»
Neoburgicam Domum, tot prolibus olim gloriosam

Secum improli claudendam Sarcophago, pravidens,
Altissimis Divina Providentia acquievit consiliis,
Dominus eft> ajebat, quod bonum efl in oculisfuis, faciat
Opes non fortunse Beneficium, sed commissum a Deo depositum
In GloriamDei dispensavit, regni ccelestis ARCHI -THESAURARIUS.
Ratus se possidere plurima, cum plurima profudisset
InAsceteria, Nosocomia, Gymnasia,
In quibus Deum laudabat vivus, nunc pascit vivos mortuus,
In Tumba silens instruit, fidelis Christi Oeconomus.
Dum pallent in urna Cineres, posthuma radiat pietas
In argenteis Oeniponti & Manhemii Altaribus,
InCrucibus, Calicibus, Hierothecis, Lipsanothecis aureis,
Omni auro, quod dedit Rhenus Palatinis aurissuus, pie impenso.
Funerales abeste Lampades! lucet post fata P HILIP P U S.

VIXIT
loading ...