Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 16
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0025
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
VIXIT >

PATRI^: PRINCEPS CLEMENS.

Tuetiir Catulos Leo, Gallina pullos fovet.
Gallinam dicerem CAROLUM> ni Leonem scirem Palatinunv
Hoc excubante, secura quievit Patria siib vite & ficu lua.
Sineprolene viveret) Patriam adoptavit filiam.
Subditos vetans novo gravari censias impendio,
Mandans levari , proprii etiam thesauri dispendio,
Offensas, ut filiorum lapsus,ultus estClementia,
Multa tulit a discolis, a tanto non ferenda Principe,
Im6ferendamaxime, utPATRLE PATER CLEMENS audireposset.

Ad requiem cum festinaret Palatinus Atlas 5
Humeros moli non subduxit, sed rursus obtulit,
Domine, sulpirans, Ji adlmc populo tuo sum necessarius>

No7i recufo laborem.
In Gentis siibditse bonum, ex Heidelbergse montibus
In apertam Manhemii planitiem se demisit,
Nam & aspe&us ex propinquo siderum, & Principum juvat.
Quantum Metropolin auxit, armavit, ornavit
Palatiis, Propugnaculis, Collegiis, Ccenobiis,
Aul& vere Regia Eledtorali, non indigna Cassare Hospite?
San£timoniales Noftra Dornina, Religiosos e Carmelo Ascetas
Civium bono concives fecit, concessb jure Civitatis,
Hos Apostolicos in salutem animarum Adjutores,
Illas meliores sequioris sexus Magistras.
Societatis Jesu Operarios

In agrum vocavit, immisitque Manheimensem.
Ut falcem mitterent in messem, & triticum inveherent in horreum

Coelestis Patris familias,
Amplam illis exstruxit laboris aream,
Privato, ne Rempublicam gravaret, «rario Collegium,
Gymnasium publicum, Templum magnificum.
Quis lu&us aures ferit in funere C A R O LI ?
Flebiles voces sunt,
Orphanorum, Viduarum, Infirmorum, Egentium,
Qiios eleemosynis, stipendiis, pharmacis, te&is, vestibus, lignis
Recreare non destitit, usque dum vivere desiit.
Plorate (licet) miseri!
Justus est vester dolor, justa comploratio,

In CAROLO Patrem amisistis,
Quinaturse, Glorise, & Virtutisatis vixit5
Non item vobis!

VIXIT
loading ...