Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 19
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0028
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
SYNODIA POETICA "

Ecclefia & Religio CAROLO PHILIPPO Maufokum

facro cum lnBu confecrant.

E P 0 S.

Dimus antiquse Funebria Gentis: ab Aris
Cede stiperstitio divinis: tolle profanse
Barbara Pyramidum spe&acula Memphis, & Urnas
Custqdes cinerum, quaeque ambitiosa Vetustas
Pelkei crepat immodice portenta Canopi.
Vanos vana decent. Sacris augustius Aris
Instat opus: Magni labor est monumenta sacrare
Ossibus HEROIS, quemStirps NEOBURGICA Claro
EfFudit partu, siispexerat orbis, inuno
Extinxit centum vultus, Proavumque, Nepotumque,
Et parvo clausit Fatum lacrymabile busto,
At mens Elysios felix tenet incola campos;
Dico Tuum nuper C A R O L U M pia Patria! Summo
Quo jacuit prostrata simul Domns i?iclyta casti.

Jamque alto delapsa polo per inania fertur
Coelicolum stipante choro Regina Dearum,
(Non aliter tacitee per opaca silentia no&is
Sidereo graditur stipata satellite Phoebe.)
Gratia fronte sedet: divinior emicat oris
Majestas, triplex gestit radiare corona
Vertice, dextra gerit claves, divina Colamba
Imminet inde humeris, Div£ est ECCLESIA nomen.
Proxima RELLIGIO stipat latus: Ista Clienti
Illa parat Nato sacris lustrare sepulchrum.
Providus Ipse sibi venturi CAROLUS aevi
Funereas struxit penetralia pallida No&is.
Sic £VO vi&am positurus in igne sene&am
Ipse sibi tumulum pretiosum fronde Sabaeum
Thure struit, casiaque tuus Panchaia! Phcenix,
Emoriturque rogo, £ternum festinus in ortum.

Virtutum chorus omnis adest, parat ^mula turba
In laudes C A R O LI, Molem phalerare parergis.
Aurea suspendunt anathemata, splendida signa
Virtutum, ac decorum : Clavum Constantia, Frcenum
Sobrietas posiiit: Speculum Prudentia fixit,
Ensem Justitise jungens Astrsea, Bilanci
Addidit, & ramum Clementia misit Oliva?.
%Coetera quxque suos conjunxit Nympha decores.
Nulla operis vacat, excelsa dum mole Colossus
iEternos bustis addat pietatis honores.

E 2 Sic
loading ...