Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 25
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0034
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
25

VIVIT & VIVAT

IMPERIO PRINCEPS PACIFICUS.
Magnum est ornaripurpmi, majus ornare purpuram.
Purpuratos inter Germanici Imperii Patres
NOVExM-VIROS Consos Deos, Eleclos Oesarum ELECTORES
Quantus assidet CAROLUS THEODORUS
S.R.I. PRINCEPS, ELECTOR, ARCHI- THESAURARIUS?
Serenissimus consiliis, auxiliis potentissimus,
Toga Sapiens Consiliator, Conciliator potens Sago,
Sunt Lauris sua pretia, quas Bellumparit.
Arrident Laurorum frondes, civium m rubeant sanguine,

Sed suavius olea ridet,
Qu# Principum venit Sapientia sine Sanguine.
Has carpere, has virere in Patria, ssorere in Imperio
Princeps Pacis, Salomon Palatinus gaudet.
In Concilia dum coeunt {ummi Imperii Atlantes
Fatiscentem setate, an bellis ? ut firment rem Imperii,
Pro vindicanda quid non egit, quid passus est Carolus pace?
Dissuasit armorumSocietatem,animorum suasit.
Frudtuum belli amantior, quam seminum.
Finem mediis prashabens, non prapostere, pacem bello.
Sic ore QESARI testatus prsesens, sic absens Principibus calamo.
Sic CO - ELECTORES visitans, sic visitatus a COLLEGIS
Moguntke,Bonnse, Monachii, Mannhemii.
Pax Imperii, Concordia Imperantum, salus populorum
Scopus erat tot sufceptorum a Carolo itinerum,
Causas Imperii dispicere,dissidia componere, gravamina tollere^
Finitimis cum Statibus in amicitia vivere
CAROLI prima, & ultimacura.

Quis ille belli turbo
Prima suscepti Ele&oralis Regiminis perturbat exordia?
Hannibal ad portas! Mars Laribus enses minatur & faces.

Sed non expavesce Patria!
Vincit CAROLUS ctim Fabiis, non Scipionibus.
Tempestatem novo bellandi genere a patria avertit
Neutri dissidentium accedens parti,
Optimam partem eligens, pacem.
Tela in pace fabricat, ne in bello desint,
Non bellum, sed bello se parans, amore pacis.
Propugnacula reparat, militem conscribit, disciplina exercet,
j£raria instruit, armamentaria replet, Belli nervum & pacis.
Ita Magni Principes sine bello triumphant PROVIDENTIA.

G VIVIT
loading ...