Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 26
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0035
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
I

26

VIVIT ET VIVAT

PATRIiE PRINCEPS SAPIENS.
Dos prima Regentum: Sapkntfa.
SpirituPrincipali animentur Imperantes, necessum est.
Consiiltare, judicare, exequi, Prudentiae officia sunt.
Ergo Fortunatum Te Palatinatus puta.
Quanta sedet ad Clavum Sapientia CAROLUS?
Quam provide consiiltat? acute judicat? sortiter exequitur?
Sapientes in partem muneris vocat Ministros,
Solones, Senecas, Bartholos, Rerum Consultos & Justitise.
Curias instituit, Dicasteria constituit, seleclos legit Consiliarios.

Ut multorum oculis videat clarius,
Et multorum suffragiis decernat sequius,
Vivosaudit, mortuos legit, utrosque consuKt.
In Bibliotheca, quam sibi privatam struxit, & cubiculariam?

Ceu do(?ca laboris diurni officina
Usque ad delicias hospitatur.
Scriptores veteres ac recentes, domesticos sibi habet & familiares,
Quia siiadent sine fuco, decernunt sine metu
Noscunt, & reverentur neminem.

Thesaurum Reipublicsc Litterari^, sele&issima Authorum Volumina
Magno pretio, ingenti numero^ Heidelberga, & Solisbaco
AdResidentiam & Aulam Mannheimensem transtulit,
Bibliothecam erigens publicam ex asre privato,
Ptolomaeis aemulus Philadelphis, bibaio<i>iaos.
Athenas favoribus ornat Palatinas, Lycaea conservatpatria,
Mecsenas non unum fovet Maronem.

Novit CAROLUS
Litteratos Patrii else firmamenti Sellas
Principum Regnantium seu socias,seu samulas.
Conferentiis, quas vocant, Intimis sa^pe multi-horariis

Pr^sens ipse assidet, & Prgrfes siimmus praesidet,
Causarum sequissimus cognitor, arbiter, Judex.
Consilia audit, ad libram ttutinat, Jus didat,

Conclusa suaviter, & fortiter urget.
Fert leges, ut prosint, paucas ne gravent,
Has ut siibditis faciles reddat Legislator,
Ipse servat primus, etsi Princeps jure solutus lege,
Plus docens exemplo, quam jubens imperio.
Principum exemplo componitur orbis , stat Sapientil

Beata Regna!
Ubi Reges philosophantur, vel philosbphi regnant.

VIVIT
loading ...