Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 39
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0056
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
39

SYNODIA POETICA

Mnfa Colkgiorum & Gymnqfiorum Societatis jESU->per tres

Gamania Provincias, Conditores Serenifjimos Principes

PALATINOS depradicat.
EPOS.

Ognat& Pindo, patriis jam non nova clivis
Numina, Pierides, sacra sacer ardor in sede
Quas tenet, arguto describere singula versu,
Et latera, & frontem feu qua per inania siirgens
iEmula sidereo fe fabrica jungit Olympo;
Huc age turba levis! Lydio seu cin&a cothurno,
Seu soccos induta breves, vicinarevise
Teda, tuaque simul dignum de Gymnade carmen
Concine: non unus vocat in certamina Pindus.
Tuque ades 6 Thymbrae Pater! tibi plurima nostris
Gestit littoribus frondescere laurea Daphne.
Fare, Palatinas quo Meccenate per oras
Non Helicon unus surgat, non Phocidos unas
Bellerophontasus Sonipes tibi siifcitet undas*

Cum fera terribili Discordia schismate terras
Distraheret, Germane! tuas, & scinderet orbem,
Heu mihi, quam foedo squallens Alemannia ludtu
Spargebas inhonora comas! male pulsa gemebat
Ar&oas gravibus mifcens ululatibus auras
Relligio: jacuere siia cum Principe pulchras
UnaArtes: cun&a informis vitiaverat horror
Barbariesque aevi: loca ceu per inhospita, tristis
Nonnisi cum Ipina surgit paliurus acuta*
Vix gracile indodo carmen stridore Patemon
Cantabat raucis per frigida tesqua cicutis:
Ipse in fcabrosa siia carmina rupe docere
Visiis Apollo: vagae montana per invia Mufe
Sylvestres lessum dedimus resonare per ornos.
Quid juvat in jussbs viti frondescere botros,
Spiciferamque arvis Cererem dare farris acervos,
Ni pariter do&a cultus ressoreat arte
Palathuisager? veteris quorsum aureus aevi
Concidit illenitor? Latiae quo gloria linguse,
Et quondam sacro veneranda Scientia cultu ?
Mecoenate opus est, atavis qui Regibus ortus
Regna fatiscentis post lustra resuscitet Artis,
Et male negle&is redeat sua forma Camoenis.

K 2 Con-

<
loading ...