Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 53
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0075
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
CAROLUS Eledtor. Genialibus ebria plaudit
Patria laetitiis. Nunc, nunc tetissima current
Tempora. Sole sub hoc non dura aconita colonus,
Non sterilem effoetae queritur telluris arenam.
Liber agens celso tigrides de jugere Nisic
In patrios colles; gravidis infarta maniplis
In patrios descendit agros Saturnia Eleusis.
Fausta sibi lsetus canit hoc sub sidere pastor,
Dumosaque procul pendentes rupe capellas
Proje&us viridi, pascentes servat in umbra,
Lanigeroque gregi blanda modulatur avenl
Cultor agri tutas agit hoc sub sidere messes,
Et placidus tanto cantat sub Apolline Vates.
Ipse siius Divum Templis redit atque Tonanti
Instauratus honos; CAROLINA uberrima testis.
Ipsa etiam, si certa tenent oracula vatum,
Ipsa {ub hoc Phoebo veterum fese aurea pandet
iEtas, Saturno regnata, ubi saucia nullis
Tellus vomeribus fruges inarata ferebat;
QuaPietas, qua prisca Fides, Concordia, rerum
Felix Ubertas, niveis Pax aurea bigis
Imperium tenuit, placidum dominata per orbem.
Flumina tunc etiam ambrosi^, tunc ne&aris ibunt,
Et Palatinae peragent laeta otia gentes,
Aurea mirantes post ferrea, Numine tandem
Sscula propitio Rheni rediisse sub oras.
Patria fatidico capit omen fota calore;
At vicina stupent THEODORUM Regna; decore
Au£ta novo tantum Germania siispicit astrum.
O semper nostro Sol illustrissimus axe
Qua Palatinus metas protendit Horizon,
Felices spargas radios! non Hesperus unquam
Nunciet occastim, & ssendae confinia nodtis.
Jane bifrons! anni tacite vertentis origo,
/Evi prisca scaturigo, per fecla perennis
Qui rerum alternos occasus cernis,et ortus,
Ipse senex semper Juvemsque! o nobile nunquam
Hoc mergi videas Lethms ssu&ibus astrum;
O nunquam umbrifera radiantia lumina condat
Nube, sedaeternam, nulla caligine, lucem •
Spargat, qua medium cursii partitus olympum
• Proijcit exiguas Titan altissimus umbras.

O
loading ...