Andreae, Johann Heinrich
Basilica Carolina, opus grande, non homini, sed deo praeparata habitatio ... duobus a Carolis genuinis divi Caroli M. posteris ... Mannhemii Palatina in metropoli aedificata: a Carolo Philippo e ducali domo Neoburgica ... inchoata: a Carolo Theodoro e ducali domo Neoburgico-Solisbacensi ... consummata — [Mannheim], [1760]

Seite: 59
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1760/0083
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
59

Caesariem ventis, prsedis dat hiantia Regna:
Barbaraprsedavolat: spoliis certatur, atroci
Dira inter se se committunt praelia Marte,
Et pia discordes populantur viscera Matris.
Collapsaeque suis ipsi (miserabile) bustis
De proprio scribunt epicedia mcesta cruore.
Vindice quo surges, moles immane fatiscens?
Nam ruis ante diem, nec adhuc te fata manebant:
Ne tanta immites Heruli! ne tanta feroces
Ostrogothi J dira constiescite pradia mente:
Defossi siiper Imperii constare ruinis
Gloria vilis; habet laudis nil iste triumphus:
Neu vos intrepidi Mavortis pignora, gente
DeLongobarda, perbella cruenta nefandas,
Funereos inter cineres, conquirite lauros:
Mittite tela manu; vel siqua est Martia virtus,
Europa^ Dominum bustis date surgere regnum.
Ast tantae par unus erat siipponere moli
CAROLUS ingentes humeros; ut Mauricus Atlas
Pinifero fulcit ruiturum vertice ccelum
Ille novo attritas firmabat robore plantas,
Et dedit accisas aquilis succrescere pennas.
Laus clara est, tanto genitam prodiisse satore:
Jupiter ipse, siio qui complet Numine mundum,
/Eternos gaudet stirpis memorare decores,
Canitiemque sacri generis. Tu denique tanto
NataParenteDomus, foecundo uberrima partu
Centenos mundo fudisti Heroas, avita
Queis virtus virtute pari stiffulciat orbem;
Illustres animas; seu queis sacra tempora vife
Ardentes decorare mitra, seu pedore digno
AurisiWradiareCruces; seuPurpura, Patrum
Imperii regale decus, dare murice circum
Gestiit emeritos ostri fulgoribus armos.
Sic Augusta Domus, ssorentibus utere fatis!
Sic Tibi propitii justo moderamine Divi
Dextram inter kevamque tuas dent currere sortis
iEqua lance vices 9 cadestis ad omnia Libra.
O nunquam reliquae frigentia sidera zon&
Conspicias! gelidum nec Scorpius explicet astrum
Invisas chelas; nec sorti inimicus eunti
Hyberna officiat glacialis Aquarius urna!

PARS
loading ...