Andreae, Johann Heinrich  ; Universität Heidelberg   [Hrsg.]
Carmen Seculare In Quadringentesimum Natalem Almae Et Antiquissimae Universitatis Heidelbergensis — [S.l.], [ca. 1786] [VD18 14219891]

Seite: 3
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1786/0007
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Franelgenae princeps formosa Lutetia gentis,

En! patriis studiis exsdtit alma parens.

Primus enim Doctor Redtorque vocatus ab iliis
Maksijlius , sophiae dogmata prisca docens (e)5

Dogmata, quae docuit tunc princeps dux que Tophorum*
Dodtus Aristoteles , tunc sophiaeqae caput.

Namque Duci primo primordia prima RUPERTO
Nicrinae Musae debita jure ferunt (/).

Omnia, magnanimus potuit quae commoda Princeps
Tunc praestare Scholae, praestitit ipse lubens.

Hunc lua jam cecinit, praesens hunc sulpicit aetas,

Hunc ventura suis laudibus ipsa feret.

Cordibus in nostris magnum &c memorabile nomen
Hujus erit scriptum: gloria semper erit.

Surgite jam, patriae Musae, cantate parentem
Qui vobis ortus praelidiumque fuitl

A 2 Hujus

(e) De Marsilio ab Inghen , primo Academiae Heidelb. Re&ore Magnifico,
jam alibi egimus> nimirum in comment. hist. litt. de quibusdam erudito-
rum Palatino-Belgicorum &c. luminibus seft. I. g. III. p. 4. seqq. atque
in Rxesmanno redivivo p. 51; seqq. not, b. Post me ex professo de ipso
scripsit b. m. €. G. Wundius, tunc philos. & hist. eccles. Prof. P. O. in
progr. acad. (Heidelb. 1775. in 4.) De eodem Marsilio ab Inghen egre-
gia nobiscum nuperrime communicavit plurimum ven, & celeber. Joannes
Schwab, Fautor & Promotor meus summopere colendus, Ss. Theol. &
Philos. D. Phys. & hist. nat. Prof. P. & O. in quatuor seculorum Syllabo
Re&orum Acad. (Heidelb. 1786. in 4. maj.) P. I. pag. 1. seqq.

(/) Vid. Kayserus im Schauplatz der Stadt Heidelberg, P. I. cap, XII.
p. 92. seqq.; Riesmannus rediv. g. VII. p. 47. seqq. not. f.; atque haud
pridem doctiss. J. B. Wtgard, Coniil. Pal. & biblioth. eleft. Mannh. a
serretis, pastmvin elegantissimo carmine , cui tit.: Ruprecht I. Kurfiirst
ron der Pfalz &c. (Mannh. 1786. in 8.)
loading ...