Andreae, Johann Heinrich  ; Universität Heidelberg   [Hrsg.]
Carmen Seculare In Quadringentesimum Natalem Almae Et Antiquissimae Universitatis Heidelbergensis — [S.l.], [ca. 1786] [VD18 14219891]

Seite: 14
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1786/0018
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
14

At scopus haud patitur subjungere plura; sed ista
In memori semper mente reposta manent.

Jam, mea Musa, tuas, quot habes, impendito vires!

Eia age, nune suavis fundito suave melos!

Ecce! Palatini nunc vivunt omine dextro.

Ac placidi utuntur prosperitate sua.

Aufugit omne malum, funestaque fata recedunt;

Nubila nune absunt; jubila quisque sonat.

Optime, summe Deus, dato nunc hoc tempore sacro (d),
Quae modo lincerus quisque precatur homo!
CAROLUS en! regnat THEODORUS amabilis, oris
Quippe Palatinis caelitus Ipse datus.

Artibus abjestis, haud est reverentia legum.

Nec mores quidquam dexteritatis habent.

Optimus hinc Princeps artes legesque tuetur;

Has qui defendit, fortiter ille facit.

Hunc Deus idcirco sumrno cumulavit honore.

Hujus & excelsum nomen ad astra tulit.

Certe, si nullus studium sequeretur honestum.

Quis mala Phoebea pellere pollet ope?

Quare prudenter faciunt hoc tempore Reges,

Si studiis praebent ardua tedta piis. '

Hac quoque parte Tua est, THEODORE, industria nota,
Quam merito semper nostra Thalia canet.

Ingenuo ingenuas studio complesteris artes,

Harum cultores auxilioque foves.

Hinc

(d) F est os ludorum secutarium dies Romani dicebant sacros. Vid. Horatius
in carmine seculari pro imperii Rom. incolumitate 4. ibique commenta-
tores; quanto magis nobis licebit, hisce diebus nomen indere facrorum?
loading ...