Andreae, Johann Heinrich  ; Universität Heidelberg   [Hrsg.]
Carmen Seculare In Quadringentesimum Natalem Almae Et Antiquissimae Universitatis Heidelbergensis — [S.l.], [ca. 1786] [VD18 14219891]

Seite: 16
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/andreae1786/0020
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i6

Jubila jnsta canit, iiimrao sub Principe tuta.

Principe, laus cujus maxima digna cedro esfc.

Nil igitur superest, quam proipera cuncta precari,
Et veluti votis aftra onerare piis.

Sic celsos. Princeps Celsissime, grator honores;
Subque Tuo imperio lingula fausta cadant 1

Divinos spiret Deus in Tua pestora motus.

Det robur coeptis judiciumque Tuis!

Ut Tua communi prosuit quoque sceptra saluti.

Et solita populos integritate regas!

Quisque Palatinus, commixtis plausibus, optat,
Adsidue tales ingeminatque preces:

Summe Deus, solus qui das felicia regna,

Hunc patriae noftrae protege, quaeso. Patrem!

Numine elementi nostrum defende Regentem,

Quippe suo excubias pro grege semper agit!

Ut Deus omnipotens jskmniu cuiii Principe nostram
Confervet patriam, jam rogo, nosque beet!

Floreat o femper patriae Cellissimus Altor,

Sitqne diu populis portus & ara su is!

Celsa Palatinae florescant culmina gentis,

Germinet ipiius non temeratus honor!

Sic vigeant patriae Proceres, rerumque Statores,
Cynthiaci qui , sunt aurea fulcra soli!

Tranquillis cives Concordia protegat alis,

Divite promanet copia larga penu!

Usque Palatinae veneranda pace fruantur

Castalides, jam jam quae juga nostra colunt.

Nunc precor, ut faustis semper fortuna quadrigis
Advolet, & nunquam ferrea fata ferat.

Summa
loading ...