Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: n
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0014
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Praefatio,

enarrare, et qua in iis curandis methodo usus
sim, describere, inanis certe opera foret, plu-
rimosque nominasse sufficiet. Intelliges immo
ex aegrotantium atque morborum, quibus ad-
ssicti fuerunt, indice, non paucos fuilse per
hunc annum morbos graviores et adtentione
digniores in instituto clinico nostro tractatos,
quin eorum decursus atque curandorum me-
thodus commemoretur. Exponetur autem in
posterum, si post repetitam et magis accura-
tam, quam nunc obstantibus variis impedimen-
tis haud facere licuit, observationem eosdem
morbos curare mihi contigerit, aut si de per-
fecta eorum sanatione certus fuero. Non raro
morbi mox revertunt, qui penitus profligati
else videbantur. Ouare aegrotantes ex infiitu-
to nunquam dimitto, nisi quos perfecte sana-
tos aut omnino insanabiles indicarim, eosque
solito diutius in nosocomio detineo, ut de
eorum sanatione maximam certitudinem obtU
neam.

In indicanda generali medendi methodo
plura pasiim medicamina denominavi, in unq
eodemque morbo adhibenda. Ne, quaesos
loading ...