Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI issue:
Praefatio
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0016
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Praefatio.
nosceremus. Quae dissectis cadaveribus vidi-
mus , diligenter perscrutati sumus, et cum
morbi decurlu contulimus, morborumque his-
toriis adiuncta plerumque legentur. Partem
morbosam, si quam in cadavere invenimus,
quae infractioni inserviret, museo pathologi-
co, quod in aedibus anatomicis ssoret, adser-
vandam dedimus.
Allatis quidem morborum historiis omni-
bus (unam si exceperis, cuius observandae
occasio mihi extra institutum clinicum data
'it,) subiunxi nomina Neo - Medicorum ad-
us; entium, qui eas ex lege scholae clinicae, ut
infra*) dicetur, perscripseriint, sed me rec-
tore ac moderatore usi sunt. Historias singu-
las relegi et emendavi, vel emendandam quam-
libet tironi auctori reddidi, monito, in quibus
erraverit, aut minus accurate morbi decursiim
observaverit. Neque si quam morbi descrip*
tionem integram fere retractare coactus e ssem,
eamque pleno jure mihi vendicare possgm,
Neo-Medici adsissentis nomen omittere volui.

*) Historia et descrjptio nosccomji Iulii. §.i5.p,LXXVII«
 
Annotationen