Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: q
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0017
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Praefatio.

ne alienos labores pro meis ventilare videar,
quum ille saltem me accurante aegrotantem
tractavit, medendi methodum et medicami-
num effectus in dies adnotavit, meaque opera
adiutus didicit, quanam ratione morborum
historiae rite sint exponendae. Ad has immo
diligentius perseribendas alios forsan haec no-
minum adpositio impellit. Sincere atque sine
omni fuco morborum historiae enarrantur, ve-
ritatisque testes sunt Neo-Medici omnes, qui
scholam clinicam obierunt, ingenio (ane et
doctrina praestantes, partim et omnis instituti
.clinici ratio publica observationibus nostris
auctoritatem fidemque conciliat.

Generalioribus meis observationibus medi-
cis ad quemvis mensem expolitis praemisi sem-
per et adnotationes meas de coeli aerisque
temperie per eundem mensem variante. Pe-
ouliares vero meteorologicas observationes,
quas post delignationem aegrotantium omni-
um per indices diligentistime perseriptas atque
in tabularum formam redactas vides, viro de-
bemus clarissimo ac doctistimo, D. Ignatio
S t r a ss b e r g e r, Seminarii ad S. Kilianum Re-
loading ...