Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: s
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0019
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Praefatio.

Quum vero schola illa intime coniuncta sit
cum principali nostrate Iulii nosocomio, in
quo nata est et adhuc fovetur, et illius noso-
comii brevem hilloriam atque descriptionem
Annalibus instituti clinici, quos perscribendos
primus adgredior, praemittendam exiltimavi.
Quos autem in concinnanda nosocomii histo-
ria sequi poteram, rerum patriarum Icriptores
nullos equidem novi. G r o p p i i collectiones
novissimas scriptorum et rerum Wirceburgen-
sium diligenter evolvi? sed nihil fere, quod in
usus meos convertere poliem* inveni. Bene
et feliciter tamen evenit, ut ex iplis fontibus
haurire mihi liceret. Ad nosocomii tabularium
accedere, ibique acta varia typis non imprelsa
perlustrare mihi concestum fuit. Multa sane
debeo D- Ioanni Baptistae Deppisch,
Consiliario ecclesiallico, eiusdemque nosoco-
mii Parocho et Antistiti, libris luis homileticis
in eruditorum republica celebratissimo, qui ea,
qua est animi in omnes bonarum literarum
amantes, liberalitate commentarios scriptos in
nolocomio adservatos mihi communicavit.
Multa quoque debeo D. Ioanni Andre a e
loading ...