Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: III
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0028
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
§• I-

'JVosocomlum, quod vulgo Iulianaeum sive Iuliae-
um dicunt, nomen habet a conditore. Principe & Epis-
copo Wirceburgensi Iulio, ex generosa familia Echte-
rorum de Mespelbrunn oriundo, viro de patria r.cstra
omnique humanitate meritissimo, qui ob multitudinem
rerum praeclare gestarum Iulius Magnus nuncupatur,
& a nonnullis Iulio Caesari aequiparatur. Regia sa-
ne munificentia exstruxit ac dotavit in principali Episco-
patus sui civitate & Academiam & Nosocomium. In
quibus institutis publicis neseio quid magis admirari
oporteat, an benesicam & excellam Auctoris mentem, an
aedium magnificam structusam, redituumque opulentiam.
In utroque opere, quo monumentum aere perennius sibi
Iulius posuit, non gloriae fama, sed vero religionis am-
ore sinceraque pietate ducebatur, neque alium finem se-
quebatur, nisi ut literarum studia promoveret, religio-
nem veram conservaret, miseriamque humanam omni
modo levaret.

Iulius certe, siquis alius Franconiae Princeps, dignus
fuit, qui cognominibus Magni Patriae que Patris
condecoraretur. Tristissimis enim temporibus, anno 1573*
aetatis suae 26to, ad principatum pervenit, animis Ger-
manorum ex dissensu circa sacra maxime exacerbatis,
multisque praediis, casiellis ac monasteriis tumultu agre-
stium belloque Brandenburgico devastatis atque desiciatis.
Verum ut terra su a novam Lutheri doctrinam extermi-
nare, antiquam revocare atque confirmare, ita & praediorum
loading ...