Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: IV
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0029
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
coenobiorumque vel devastatorum vel desolatorum red-
itus atque utilitates in maius rei publicae & omnis hu-
manitatis emolumentum convertere studuit, quum ex his
maxime & Academiam patriam * & amplisiimum, quod
iam descriptum eo, Hospitium sivc Hospitale exstrui at-
que sustentari iuberct. Hoc autem tanquam asylum sta-
tuit, quo egeni omnes, non cives modo, led & exteri,
vel senectute, vel morbo , vel alia quacunque illiberia
oppressi consugere pollent, auxilium aut certe levamen
habituri.

Tanti operis ideam iam diu mente conceperat-divus
Iu.lius : de mediis tamen, unde perficeret illud, exstru-
eret, exstructumque constanter servaret, incertus adhuc
deliberavit. Aedificandi tandem initium fecit die I2ma
Martii anni 1576 in loco extra moenia sito saluberrimo-
que tam ob aquam quam ob aerem liberiorem adfluen-
tem. Locus ipse Iudaeorum hortus (Iudengarten)
olim nominatus fuit, quum eo tempore Iudaei in urbe
nostra habitantes ibidem balnearia haberent <k sepulcreta,
usque dum expulsi urbe cum horto, quem olim pro tre-
centis siorenis aureis emerant, perdiderint & benesicia iu-
raque, quibus tum usi fuerant. Aedificandi vero sumtus
Princeps de thesauris suis propriis suppeditavit ,** & ad

* Academiae Wirceburgensis historiam primus perscripsit
Christianus Boenike, historiarum in eadem Professor,
in libro, qui inseribitur; Grundrifs einer Gefchichle voh der
Univerfitlit zu IViirzburg. II Partes. 1782 — 88. 4t0* l^t'
cilimenta deiu ad hiJUrirm Univerfitutis Wirceburgensis &
in, specie ad Literaturam facultatis iuridicae collegit vene*
raudus Academiae nostrae Senior iuriumque Professor Iose-
thus Mari a; Schneiex Fasciculis III, 1794 — 98. 4to*

** Audire memini sequentem historiam, qua probare volunt, ad
loading ...