Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: VI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0031
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
vi

sint, sive senio & egestate, sive morbo vitioque corporis
adssigantur.

Instituti sui rationem claris verbis exposuit celsisti-
mus Auctor in legibus illud concernentibus, quas anno
1579 publice mandavit, praecipiens:

imo. Recipiantur senes vetulaeque, qui vel quae in
urbe atque territorio Wirceburgen.si degentes aut versan-
tes honeste semper laborando victum sibi comparaverant,
ast nunc deficientibus viribus aut impediente gravi mor-
bo vitioque corporis non amplius valent exantlare labo-
res ad vitam sustentandam necessarios. Miseris eiusmodi
omni auxilio destitutis in hac domo suppeditetur susten-
tatio quaelibet, nec dimittantur, nisi recuperata sanitate
viribusque restauratis laborando victum sibi adquirere
valeant.

2do. Recipiantur & pupilli pupillaeque nati vel natae
in urbe atque territorio Wirceburgensi, aut proles tali-
um parentum, qui honeste semper & probe laborando
victum sibi comparaverant. Pueri puellaeque nonnisi
per decem annos in hac domo maneant, alantur & edu-
centur, pueri quidem, usque dum scholis srequentandis
vel addiseendae arti pro ingenio & inclinatione seligen-
dae apti, puellae vero, usque dum ad servitia in honestis
domibus subeunda habiles fuerint, vel ipfae monialium
vitam amplecti voluerint. Ad testandum animum gra-
tum pueri, si adoleverint. Principi patriaeque oisicia sua
praestent.

3tio. Pauperes vel in locum sacrum, vel artis ex-
ercendae gratia, vel cx alia honesta causa peregrinantes
habeant in hac domo hospitium gratuitum & cubile noc-
turnum, atque cibo potuque refecti altera die dimittantur.
loading ...