Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: VII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0032
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
VII

.

nisi forte quis morbo vitioque corporis non sua culpa con-
tracto a prosequendo itinere suerit impeditus, qui sub
hac conditione ut aeger & debilis retinendus itaque ha-
bendus erit, usque dum recuperata sanitate prosequendo
itineri par fuerit.

4to. In locum vel mortuorum vel ex cura dimissorum
recipiantur semper alii, qui ittxta leges supra statutas
beneficio digni fuerint. Nunquam tamen plures in hac
domo maneant, quam pro redituum & cubiculorum ra-
tione commode sustentari possint. Miseris non tantum
alimenta necesiaria praebeantur, sed & commode vivere
liceat, ut paucis, qui ipsis supersunt, vitae diebus lae-
tentur. Hinc

$to. Ne vere miseris omnique auxilio destitutis lo-
cus praecludatur, nemo unquam vel solvenda pecunia vel
inferendis bonis in hac domo locum sibi parare possit,
neque commendationis a quocunque venientis ulla habea-
tur ratio, sed semper ad miseriam & egestatem rcspiciatur.

6to. Suprema huius Hospitii cura semper sit penes
Principem regnantem, qui pauperum Curator a Deo quasi
& Ecclesia constitutus est. Ad onus tamen ipsi suble-
vandum sint

7mo. Administratores & Praefecti domus tres,
unus quidem e Canonicis templi cathedralis,alter e clero se-
cundario, sive e Canonicis templi collegiati minoris, & ter-
tius ex civium Senatoribus, viri sinceri, intelligentes laboris-
que patientes & misericordes, qui omnes egenos senio aut
morbo adssictos humane suseipiant.

gvo. Hi tres Administratores & Praefecti parem ha-
beant potestatem & auctoritatem, atque cum consensu
Principis constituant a) Patremfamilias sive Magistrum
loading ...