Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: VIII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0033
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
& Curatorem domus, b} Sacerdotem sacris celebrandis
idoneum, c) Chirurgum, qui cum adparatu necessario
in domo habitet, & d} Matremfamilias sive Magistram
adolescentulis reique familiari praeficiendam.

qno. Administratores & Praefecti cuncti quovis mense,
aut, si fieri potest, per singulas hebdomades in Hoipitio
conveniant, & circumeant inspiciendi gratia, an sarta tecta
sint, recteque omnia fiant. Emendent, quae emendanda
invenerint, & considant de promovendis domus utilita-
tibus. Tertio quovis mense rationes accipiant a Magistro
vel Curatore domus-exactissime reddendas, eaeque cunctae
in fine anni extrema ratione absolvantur.

iomo. Tertio quovis mense publice praelegatur
ordo instituti, ut stricte semper observetur, atque nun-
quam immutetur, -nisi mutatis forte temporibus & illius
mutatio vel emendatio Principibus succedentibus summe
necessaria videatur.

inno. Collegium canonicorum templi cathedralis
& Principes succeiTores per Deum rogantur, institutum
hoc eiusque bona ne unquam convertant aut converti
permittant in alium usum, sed illud potius augere, & per
omne aevum conservare studeant. Si quis forsan nova
moliatur, perficiat ea in maiorem sui gloriam aliis locis
aliisque mediis, dummodo hoc institutum pauperibus &
miseris dicatum sartum & tectum ab ornnique detrimento
sincerum integrumque conservetur. Secus qui fecerit,
eum certe sequentur poenae omnes, quae statutae sunt iis,
qqi pauperes non curant & negligunt. Quicunque pro-
terve institutum hoc violaverint, aut, ne violetur, pro
viribus non impediverint, in indicio novissimo Dei ut
diminutores honoris divini pauperumque solatii a condi-
tore Julio accusabuntur.
loading ...