Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Editor]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI issue:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0034
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
IX

Et votis optimi Principis succesfores fere omnes satis
fecerunt; quod in instituto mutarunt, certe pro necessitate
& ex conditoris ipsius mente emendarunt, atque bona huic
miserorum asylo propria ita auxerunt, ut ad eius utilita-
tem rei publicae magis accomodandam ius habere vide-
rentur. Haec Julii domus licet Xenodocheum esse desl-
ueret, quum peregrinantes nulli hodie recipiantur, nili
forte in morbum inciderint, Sc curae solvendae impares
fuerint; Ptochotrophium tamen & Nosocomium adhuc est.
Quin innuo unum Nosocomii nomen instituto huic rec-
tius convenire, & iure tribuendum esse videtuiv quum
ex ipsis constitutionis literis modo allatis pateat, prae-
cipue in eo alendos & omni ex parte sustentandos esse
homines senio corporisque imbecillitate aut morbo vitio-
que corporis addictos.
Numerus autem miserorum recipiendorum initio fuit
ducentorum, nulla tamen lege definitus, sed pro ratione
redituum vel augendus vel minuendus. Unde facile
intelliges, nullam esse miseriae humanae speciem, cuius
non aliquot exempla habuerit, habeat, aut habiturum sit
hoc Nosocomium. Immo vero, quos alii homines fere
deserunt, fugiunt & abominantur, eos domus haec sus-
cipit, fovet ac consolatur.
Iulius ipse saepius invisit hoc novum suum Noso-
comium, & inter pauperes miserosque animum labore ac
studio pro patriae lalute labefactatum recreavit, lummam-
que semper operis sui curam atque directionem stbi ven-
dicavit. Certe nec una dies occidit, qua non ultro ei-
troque nuncii & literae in Nosocomium ex arce & hinc
illuc commeaverint, mandata vel relponsa ferentes, quibus
ipse praecepit, qui snpplices suseipiendi, qui ablegandi,
qui certo tempore, qui perpetuo retinendi & alendi, quo-
modo tum omnes communiter, tum privarim etiam sin-
guli habendi & tractandi essent. Praeter Chirurgum, qui
 
Annotationen