Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: X
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0035
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
X

in Nosocomio habitavit, designavcrat & Medicum, qui
aegrotis in eo versantibus adininistraret, iisque medici-
nas, remedia, delinimenta atque fomenta insirmorum non
solum liberaliter tribui, sed etiam iemper ibidem abun-
dare, eorumque copiam in promtu & paratam haberi
iussit. Generaliorum, quas Nosocomio tuo praescripserat,
legum interpres optimus Auctor ipsc fuit, adeoque con-
fisus est Antistitum prudentiae & religioni, ut minime
dubitaret, suae voluntati, quam in literis con sinitionis
lucidilsime declaraverat, latis semper sactum iri ab iis,
qui munus admir.ilirandae piae pauperum ac milerorum
rei iusciperent. Triumviris, quos Nosocomio praefece-
rat, annuum salarium non constitutum fuit, sed cos ex
collegio Canonicorum & Senatorum elegisse videtur, ut,
dum lubenter & ex misericordia hoc munere sungeren-
tur, sua merita de re publica confirmarent augerentque.

§. a.

Vix autem Nosocomii Conditor vita excesiserat anno
1617 die iqtia Septembris, quum eius succelsori Ioanni
Godefrido ab Aschhausen neceisariae viderentur le-
ges magis speciales, quibus in hoc instituto ad iulhun
omnia redigerentur ordinem. Princeps hic iam ,anno
1620 die 2ima Iulii collegium virorum constituit, qui
religiose & strenue de optima cognoscerent ratione No-
socomii magis perficiendi rectiusquc disponendi. Prae-
scriptus e 11: ordo domestici cultus divini sunerumque ce-
lebrandorum. Parochum Nosocomii in Missis legendis, de-
cantandis Sacris pomeridianis & in celebrandis aliis acti-
bus ecclesiallicis adiuvabant tres Vicarii templi colle-
giati ad divum Ioannem in Plangis dicti. Statuta esfc
Nosocomii incolis vitae regula. Praefectis atque ministris
praeceptum fuit non solum, qua ratione tractare pauperes
& aegrotos debeant, sed etiam ut in conclavi seriptorio
loading ...