Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0036
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
conveniant quotidie horis certis matutinis, consulturi
de omnibus, quae concernunt oeconomiam, culinam, cel-
lam vinariam', victum & potum, amictum, munditiem,
quietem atque omnem Nosocomii ordinem. Administra-
tori domus adsociabatur Antigrapharius, cui & hoc offi-
cium iniunctum fuit, ut apographa & tabularii exstruendi
initia faceret. Cancellistae nondum suerant constituti.
Ad rem domesticam minoribus sumtibus sustentandam
peculiares recepti sunt opifices, qui in domo habitarent,
vietor, pistor,molitor,hortulanus, lanius, aliique. Numer\ts
pauperum & aegrotantium recipiendorum, alendorum &
curandorum definitus est ita, ut sint senes 59, vetulae 76,
infantes 18, 21 aegrotantes, atque 19 officiales, inter quos
& promus condus, famuli famulaeque. Coquus habuit
duas ancillas adiutrices, & de cibis male praeparatis iam
tum querelae srequentes movebantur. Interdictum est pa-
rocho domus, ne sua sponte reciperet aegros aut lenes
vetulasque, sed eos tantum, quibus datae essient schedae
Principis manu subscriptae, diligenter adservandae &
peculiari libro inserendae. Confirmata est lex iam a divo
Julio lata, ut senibus vetulisque per totum, quod ipsis
reliquum est, vitae curriculum concessium sit auxiliis
stipendiisque frui in hoc Hospitio gratuito, infantes vero
aduitiores, quum valeant ipsi suo prospicere victui, &
aegrotantes, si sanati fuerint, illud derelinquant, & aliis
egenis miserisque opem desiderantibus locum faciant.
Senibus atque vetulis hoc beneficio perpetuo fruituris
nomen theotiscum datur tsrilndner vel Psrtindnerinn, &
ab his distinguuntur aegrotantes curandi vel sanandi,
quos vernacula lingua Curiften adpellamus. Senes vetu-
laeque, si bene valerent, pro viribus hospitii oecono-
miam adiuvare, cubicula everrere & munda servare, ligna
exstruere, de colo nere, aegris administrare debuerunt.
Idem Princeps Joannes GoDEFraDus lege sanxit,
ut aegrotantes opem in nosocomio quaerentes adferanc
 
Annotationen