Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0037
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
scriptum a Medico vel Chirurgo testimonium de veritate
morbi & de probabilitate sanationis, ne curam omnem
eiusuri & insanabiles locum praecludant aliis, qui eadem
cura fruituri sanitatem recuperare pollent. Sanatos igi-
tur siatim dimitti iussit, eos vero, quibus praeter spem
ac opinionem remediis omnibus frustra adhibitis sanitas
non restituitur, per omnem vitam in nosocomio susten-
tari, nili sanitatem imposterum forte fortuna nacti able-
gari polsent. Praeterea susceptos ad curam voluit parere
legibus inslituti, vecteque medicaminibus ad sanitatem
citius atque tutius restaurandam praescriptis uti, perti-
naces autem, inobedientes ac ordinem turbantes amandari,
licet adhuc aegrotarent.

Interdictum porro fuit, ne quis inscio praefecto vel
aegrotantes vel perpetuos nosocomii incolas adeat, aut
iis veslimenta, cibos & potabilia adferat, neque ipsis ex-
tra nosocomii muros deambulare licuit, nisi concesserit
Antistes.

Chirurgo, qui Magistri nomine insignitus fuit, in no-
socomii aedibus habitanti non licuit peregre abire, vel
in urbe artem suam exercere, nisi specialem a Principe
veniam impetraverit. Quare iam tum, ut socium sibi
adsumeret, concelsum fuit, & Medicus alter adiunctus ell
priori, ut, si alterutrum negotia impedirent ab officio
rite obeundo, collegam in vicem suam substitueret. Me-
dicorum autem officium in eo positum fuit, ut aegris
diligenter administrarent, morbum sollicite inquirerent,
cito tuteque prossigarent, aegrotantes inviserent per
hyemem hora octava, per aellatem hora septima matu-
tina, & ad eos, qui in vitae periculo versarentur, hora
quoque tertia pomeridiana redirent.

Doctor Georoius Wassermann, domus eo tem-
pore Medicus egregiae probitatis & scientiae, Principi
loading ...