Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XIII
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0038
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XIII

visitanti varia, quae in nosocomio desiderarentur, pro-
posuit, nimirum siphyliticos ab aliis aegrotis separandos
esTe, & in peculiaria cubicula deferendos, quum adeo
in peculiaribus aedibus antea curati essent, scilicet in
nosocomiis siphyliticorum, quae adpellabantur die Fran.
zojenhauser; dein tantae aegrotantium multitudini plures
famulos elle necessarios, quum famula una triginta aegro-
tos recte curare minime posfet; desiderari quoque bal-
neare, quo scabiosi & leprosi soli uterentur, & denique
medicaminum ossicinam in ipso nosocomio in maximum
huius & aegrotantium emolumentum erigendam esse.

Ex his iam patet, medicaminum ossicinam eo tem-
pore nullam in Julii nosocomio suisle, sed pharmaceu-
ticam fecerunt vetulae duae, quarum una, in dignoscen-
dis herbis versata, pro diverso anni tempore iuxta prae-
sectorum & Medicorum praecepta varias herbarum species
in sylvis aliisque locis colligere, collectas adservare atque
conservare, & a praepositis ac medicis praescriptas aegris
distribuere debuit. Vocabatur haec mulier herbaria
(Kratiterfrau), Alterius vetulae, quae lingua vernacula
die Brennfrau dicebatur, ossicium proposcit, aquas ex
herbis destillare, omnisque tunc salus posita essie videtur
in aquis ex vario herbarum genere paratis, quae per-
mixtae aegris exhibitae sunt. Ad absolvendam morborum,
curam veteres balneis utebantur vel simplicibus ex aqua
tepida, vel artificialibus, quae ex variis herbarum de-
coctis parata fuerunt. Et balneariis praefuit mulier,
dicta balneatrix (die Badefrau).-

Praeter herbarum & aquarum destillatarum curam
atque balnea tum in usu fu.it cura sic dicta lignorum
(die Holz Cur vel Frauzostn Car), praecipue in morbis a
labe siphylitica ortis aut in lue ipsa, quam non a conta-
gio per contactum immediatum, sed ex aeris mialsnate
derivare videbantur. Decocta variorum lignorum, ligni
loading ...