Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XIV
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0039
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XIV



quaiaci, ligni sancti &c. curam absolverunt. Peculiaris legi-
tur norma lireris perscripta circa ligna rite praeparanda
iulhimque curae plenariae usum, cui diaeta & regimen
observandum additur. In usu piscium, olerum, fructuum
diaeta maxime versabatur. Inchoavit a purgatione omnis
cura. In conclavi calefacto & ita clauso, ut undique
aeris accessus impediretur, aegrotans sudorem prorum-
pentem promovere atque conservare, continuoque per
sedecim dies inter dictam diaetam decoctum lignorum
ore haurire debuit. 1 Purgatio dcin repetita fuit, eadein-
que cura continuata per viginti alios dies, quibus elaplis
aeger denuo purgabatur. Viribus tunc sorsan deficienti-
bus, verum morbo adhuc vigente, aegrotanti hora me-
ridiana duo cochlearia magna pallularum minorum quoti-
die porrigebantur, ne profusis sudoribus exhauriretur, led
maiorem corporis vigorem nancisceretur.

In eodem morbo liphylitico adhibebatur quoque va-
riorum sussituum cura Qdie Kauct-Cuy), cuius adrnini-
strandae modus hic fuit. Sufritus parabantur e variiB
sussimentis, praecipue vero iuxta hanc sormulam :m
ty. Cinabris Uncias tres.

Olibani

Marianae aa. Unciam unam.

Ladani Drachm. duas

Carbonum e tiliae ligno paratorum & pulve-
risatorum Uncias duas.

M. D.

Medicaminum ita mixtorum drachmae tres cuilibet
aegro porrigebantur ad sussimentum unum. Ille dein
immittebatur labro linteis in arcus extensis undique tecto,
in cuius fundo positum fuit thuribulum carbonibus can-
dentibus impletum, quibus pulveris drachmae tres in-
spergebantur. Inter haec lussimenta, quorum sex vel
septem ad curam requirebantur, aeger linteo bene tectus
loading ...