Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XVI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0041
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
nosocomii opem implorarent. Eo fere res redactae fue-
rant, ut portae huius omnium miserorum asyli per aliquot
tempus clauderentur. Ast omnia mox in melius verte-
bantur, quum ad principatum perveniret Joannes Phi-
lippus a Schoekborn, qui ab anno 1642 usque ad annum
1673 regnavit, suique memoriam multis praeclare geftis
immortalem reddidit, & praecipue, quod erexit Orpha-
notrophium, atque Julii Nosocomium ad ssorem evexit
maiorem. IIoc nullo sane tempore rem suam ita auxit,
ut eo ipso tempore, quo ex aere alieno maxime laboraverat.
Qui tum oeconomiam Nosocomii curavit, fundes & agros
venales pace composita coemit, & licet has versura sol-
veret, atque maius aes alienum conssare videretur, mox
tamen docuit, quid unius viri intelligentis & strenui
probitas efficere valeat. Post aliquot lustra iam aes alie-
num fuit dissolutum, & opes Nosocomii adquisitis novis
praediis tantae, quantae numquam antea, fuerant.

Ceterum in Nosocomio statuta observabantur, quin
novi quid adderetur. Fiducia tamen, quam in herbarum
& aquarum ex iis destillatarum virtutibus Medici &
aegrotantes posuerant, collabi & evaneseere coepit: immo
Medici praeiudicatas opiniones evellere, & abuius varios
abolere conati esse videntur. Praeter venae sectiones
atque cucurbitulas, aquas ex herbis destillatas, herbarum
infusa & decocta, balnea, sussitus, quae ut plurimum a
mulieribus in ipso Nosocomio parabantur, iam alia quo-
que medicamina circa annum 1670 a medicis ordinata
fuere, quae tamen, usque dum anno 1630 medicaminum
ossicina in ipso Nosocomio exstructa essiet, ex pharma-
copoliis in urbe ssorentibus arcessebantur, aegrisque in
co versantibus porrigebantur.

§. 4*

Anno 1636 regnante Godesrido de Guttenberg
Nosocomium leveram expertum est inquisitionem, quum
loading ...