Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0042
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Jtvx*

varia peccata domus eiusdem praepositis & miniaris im«.
putata, multaeque querelae de iniusta oeconomiae admi-
nislratione deferrentur. Princeps hic, quamprimum fus-
ceperat imperium, Iulii Nosocomium, cui iam anno
conceperat libertatem nundinalem, non conser-
vare solum, sed & amplificare Puduit, atque dein per-
ceptis illis gravaminibus disquisitionem accurate & stre-
nue prosccutus est. Qua finita in iustum ordinem omnia
restituit, leges ab antecelToribus datas confirmavit, multa
in domus & eius incolarum emolumentum emendavit»
& praefectis atque ministris officia rite ac diligenter im-
plenda commendavit. Cultus divini novum praescripsit
ordinem., & ad sacra rite celebranda Parocho sive Antistiti
eccleliastico socium adiunxit, quem Sacellanura nunca-
painus feu Capellanum. Consilio & auspicio suo suble-
vavit oeconomiam, quae pessum ire coeperat, omnibus,
quae ad eam spectant, in optimum ordinem diftributis.
Nosocomio concessit immunitatem ab omni vectigali
frumentario & vinario anno 1698, atque .anno 1696 ex-
struxit noscocomii sumtibus ergastulum in cius vicinia
litum cum pannisicina, & emergens inde lucrum in pau-
perum commoda converti iussit. Agris vineisque me-
liorem culturam adhiberi, expensarum ac redituum,
culinae, cellae, penariae, linteorum, vesiimentorum &
supellcctilium rationes quovis anno solvi & expediri,
omnia denique ad victum & salutem necdlaria, cibaria,
aromata & medicamina iusto tempore a viris peritis emi
iussit. Interdixit quoque, ne nosocomii incolae vinum
aliaque, quae ipsis ad commode vivendum porrigerentur,
neve ipii praefecti & ministri frumenta, legumina poma-
que ex horto nosocomii venderent, atque senes ac vetu-
las non tumultuarie recipi, sed pauperrimos tantum ac
miserrimos hoc beneficio frui voluit. Praecipue vero
mandavit, ut ecclesiallicus Nosocomii Praefectus & unus
e profanis, duo Medici, Chirurgus, Pharmacopola, rei
 
Annotationen