Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XIX
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0044
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
manuscriptorum non expertes essie voluit, ut aegrotanti
cuilibet praescripta medicamina iuxta signaturam porri-
gere sciant, neque ancipites unquam in aegrotantium
detrimentum ea permutent. Ipsis famulis autem bene
meritis aut senio aut morbo addictis concedit per reliquae
vitae periodum quietam & gratuitam ex omni parte
sustentationem in eodem Nosocomio.

Ampliatis aedibus & aegrotantium & senum vetula-
rumque numerus ampliatus est. Augebantur officia eo-
rumque ministri, & ne tantae senum atque aegrotantium
turbae religionis deessent solatia. Parocho secundus ad-
iungebatur Sacellanus sive Capellanus.

Et hic Princeps Nosocomium gravi subiicere inqui-
sitioni coactus fuit. Quae Praecessores eius optime sta-
tuerant, mox neglecta aut non iuste observata fuere.
Repetiit illa, severeque inculcavit praefectis & ministris,
atque praecepit, ut Pharmacopola domesticus medicami-
num optimae indolis iusto pretio emendorum gratia
quovis anno Francofurtum ad Moenum peteret, atque
Parochus, duo Curatores, Secretarius & Regislrator per
lingulas hebdomadas duabus vicibus in peculiari cubiculo
senatum haberent, de omnibus, quae ad Nosocomii iurst
& oeconomiam pertinent, consulturi.

Ab anno tandem 1719 usque ad 1724 regnantfe
loanne Philippo Francisco de SchoenboPvN in me-
liorem formam redactus est lior tus botanicus a tergo
nosocomii si tus. Sex fere millia rariorum plantarum

herbarumque salubrium in eo reperiebantur, itaque dis-
positus fuit, ut non solum amoenam salutiferamque am-
bulationem iis, qui in nosocomio versabantur, sed & rei
medicae atque botanicae studiosis cognitiones utilissima*
loading ...