Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XX
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0045
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
M-

praeberet. Horti vero colendi sumtus & a Nosocomi»
& ab Academia aequabiliter sustentandi erant.

Idem Princeps artem medicam multis modis adiu-
vare Puduit. Ordinariis Medicinae Professoribus non lar-
giora solum annua salaria, scd honores etiam consiliario-
rum tribuit, atque primus de exstruendo theatro anato-
mico cogitavit. Huic fini accomodari iussit domum ob
aquas profluentes aptissimam, quae in horto ad latus
dextrum verius orientem sita deliciis olim ac quieti- de-
ambulantium inservierat.

Ast mors avocavit Ioannem Philippum Francis-
cum ab inceptis, quum non nili per quinque annos prin-
cipatum tenuerat. Inchoatum theatrum anatomicum dein
absolvi curavit Succesior Christophorus Franciscus
de Hutten, & aedificandi sumtus effecerunt luminara
decies mille ssorenorum.

7.

Iam quarto regni sui anno 1734 Princeps Frideri-
cus Carolus de Schoenborn, rebus praeclare gestis
celebratissnnus & frater Jgannis Philippi Francisci
supra laudati dignisiimus, viros denominaverat quosdam,
qui eius auspicio atque consilio Academiam refingerent,
maioremque illi splendorem atque utilitatem conciliarent,
quosdam vero, qui omnem Nosocomii rationem disqui-
rerent, atque pro necessitate reformarent & emendarent.
Quantopere egregius isse Princeps universa literarum
studia adiuverit, quas leges, quam docendi dilcendique
normam praescripserit, exponere huius loci non ess,
immo actum agerem laborem, quum ea vulgata satis &
nota, fusiusque perseripta sunt libris peculiaribus. *

• B©eni cke 1. c. T. II. p. 56 sqq & Schnei dt 1. c. Epocha IV,
p, 93. & Epocha V, p. 167 sqq.
loading ...