Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense   [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

Seite: XXI
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/annales_instituti_medico_clinici_wirceburgensis1799/0046
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
XXI

Qviae autem nova statuebantur in nosocomio, mei mtr-
neris est, hic commemorare.

Ac primo quidem, excepto pistore & molitore, di*
missi sunt opifices omnes, quibus hueusque iubente
Io anne Godefriedo in ipsis nosocomii aedibus habi-
tatio concessa fuerat, pactaque mercede opifices in urbe
habitantes opera in nosocomio efficienda susceperunt.
Evenit non raro, ut in numero egenorum ob vitia cor-
poris receptorum essient quandoque sartores, sutores &
sutrices, quibus id officii datum fuit, ut ad adiuvandam
pro viribus oeconomiam nosocomii incolarum calceos &
vestes sarcirent. Praescripta est una eademque victus
& diaetae ratio cunctis atque singulis perpetuo noibco-
mii benesicio fruituris, pro diverso sexu diversae tabulae
adsidentibus, & levere interdictum est, ne uni alterive
peculiares & exquisitiores cibi porrigerentur. Agrotan-
tibus tantummodo ex Medicorum praeceptis peculiari
victus atque diaetae ratione uti concessum fuit. Ut
aegrotantium cubicula pura magis & munda conservari
possient, ea non amplificari solum, sed & ultra duodecim
viros totidem que feminas non recipi Princeps iussit, sub
una tamen exceptione, si quis egenus omnino gravi de-
tentus morbo curae sumtibus impar essiet, atque brevi
sanitatem in nosocomio recuperare posset.

Et vesanis iam ab initio in universo hoc miseroriim
rsylo Locus fuerat; sed ut plures recipi possient^ sex
cubicula nova, quae Blockhaiifer vocabantur, exstructa
sunt, atque vernaculum nomen ipse indicat,, teterrima
fuisfe illa habitacula tristissimamque vesanorum curando-
rum rationem. Catenis onusti & alligati codicibus, spe-
luncis omni luce orbatis inclust iacebant miseri in terra
str.amine tecta, itaque non raro verberibus, esuria &
frigore cruciabantur, ut eorum eiulatus animos praeter-
euntium commoveret, & qui dementes nondum fuerant.
loading ...