Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Institutum Medico-Clinicum Wirceburgense [Hrsg.]
Annales Instituti Medico-Clinici Wirceburgensis — 1.1799 [VD18 90369939]

DOI Heft:
I. Historia et descriptio Nosocomii Julii
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26039#0047
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
XXII
hac tractandi methodo amentes fieri debuerunt. Vesani
pauperes, quorum sanatio haud exspectanda fuit, in hu-
merum miserorum perpetuo nosocomii beneficio fruen.
t.ium referendos eise decrevit, ut alii vesani, de quorum
sanatione non desperandum esset, ad curam admitti possent.
Accelsum quoque concedit vesanis opulentioribus sub
hac conditione, ut a ceteris separati & in cubiculis
privis curarentur, curaeque sumtus, victum, medica-
mina &c. nosocomio compensarent.
Ne vero in admittendis aegris & senibus egenis fraus
atque fallacia committeretur, territorii Wirceb.urgensis
oppidorum, pagorum villarumque praefecti atque pa-
rochi testari debuerunt de supplicantium paupertate,
vitae ratione ac miseria. Testimoniis hisce supplicantis
nomen exhibebatur, eius aetas, locus natalis, vitae genus,
ratio facultatum, quas vel adhuc habet vel olim habuit,
ratio, qua ad paupertatem redactus est, morbi status, &c.
Ut iuxta antiqua statuta a nosocomio arcerentur omnes,
qui morbo contagioso aut insanabili aut ceteris aegrotis
fastidioso, lue syphilitica, cancro &c. adfecti esient,
severe mandatum est, atque graves poenae statutae sunt
iis, qui falsa testarentur vel pecunia sollicitati vel arte
veritatem simulantes.
Qui iam perpetuo nosocomii beneficio fruebantur,
numero quinquaginta plures fuerunt, quam anno 1696,
& ne numerus eorum indies adhuc crescens excederet
redituum ac proventuum rationem, hanc accuratius com-
putandam praescripslt, numerumque puerorum & puella-
rum, quibus educatio atque sustentatio in hac domo
impertiebatur, ad duas tertias reduxit. Ex eo tempore
nonnisi pueri sex totidemque puellae in nosocomio iuxta
Iulii conditoris mentem in literis constitutionis expressam
educabantur, quum estct Orphanotrophium peculiare iam
 
Annotationen